Sed ego haec omitto. coniuravere nobilissumi cives 52.24.1
patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam no-
mini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exer-
citu supra caput est; vos cunctamini etiam nunc et du- 25.1
bitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis?
misereamini censeo—deliquere homines adulescentuli 26.1
per ambitionem—atque etiam armatos dimittatis: ne ista 27.1
vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint,
in miseriam convortat. scilicet res ipsa aspera est, sed vos 28.1
non timetis eam. immo vero maxume. sed inertia et mol-
litia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet
dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in
maxumis periculis servavere. non votis neque suppliciis 29.1
muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agundo,
bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te
atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati
infestique sunt. apud maiores nostros A. Manlius Tor- 30.1
quatus bello Gallico filium suom, quod is contra impe-
rium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille 31.1
egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poe-
nas dedit; vos de crudelissumis parricidis quid statuatis,
cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri
obstat. verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, 32.1
si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis peper-
cit. ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae 33.1
bellum fecit. nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario 34.1
loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non
ea consilia de re publica habuissent. postremo, patres 35.1
conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile
paterer vos ipsa re conrigi, quoniam verba contemnitis.
sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu
faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis 5
sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest
occulte: quo magis properandum est.