Quare ego ita censeo, quom nefario consilio scelerato- 52.36.1
rum civium res publica in summa pericula venerit, iique
indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti
confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda at-
que crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de 5
confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more
maiorum supplicium sumundum.'
  Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque 53.1.1
senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem
animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vo-
cant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decre-
tum fit, sicuti ille censuerat. 5
  Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus 2.1
Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara
facinora fecit, forte lubuit adtendere, quae res maxume
tanta negotia sustinuisset. sciebam saepenumero parva 3.1
manu cum magnis legionibus hostium contendisse; co-
gnoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regi-
bus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facun-
dia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. ac 4.1
mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam
virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias
paupertas, multitudinem paucitas superaret. sed post- 5.1
quam luxu atque desidia civitas conrupta est, rursus res
publica magnitudine sui imperatorem atque magistra-
tuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta <esset> partu,
multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute 5
magnus fuit. sed memoria mea ingenti virtute, divorsis 6.1
moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar. quos quon-
iam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium,
quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio
possum, aperirem. igitur iis genus aetas eloquentia 54.1.1
prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria,
sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus 2.1
habebatur, integritate vitae Cato. ille mansuetudine et
misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem ad-
diderat. Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato nihil 3.1
largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris per-
fugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas,
huius constantia laudabatur. postremo Caesar in ani- 4.1
mum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum
intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono di-
gnum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum
novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. at Catoni 5.1
studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat;
non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed 6.1
cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum inno-
cente abstinentia certabat; esse quam videri bonus male-
bat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum ad-
sequebatur. 5