Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam dis- 55.1.1
cessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat
antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros quae
[ad] supplicium postulabat parare iubet. ipse praesidiis 2.1
dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris 3.1
per praetores. est in carcere locus, quod Tullianum ap-
pellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter
duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique 4.1
parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta;
sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius
facies est. in eum locum postquam demissus est Lentu- 5.1
lus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat,
laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente claris- 6.1
suma Corneliorum, qui consulare imperium Romae ha-
buerat, dignum moribus factisque suis exitum [vitae] in-
venit. de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem
modo supplicium sumptum est. 5
  Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam 56.1.1
et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones
instituit, cohortis pro numero militum conplet. deinde, 2.1
ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat,
aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero
hominum expleverat, quom initio non amplius duobus
milibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta 3.1
erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque
casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas
sudis portabant. sed postquam Antonius cum exercitu 4.1
adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad ur-
bem, modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occa-
sionem pugnandi non dare. sperabat propediem magnas
copias sese habiturum, si Romae socii incepta patra- 5
vissent. interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum 5.1
magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fre-
tus, simul alienum suis rationibus existumans videri
causam civium cum servis fugitivis communicavisse.