| Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae con- | 57.1.1 |
| iurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceteris- | |
| que, quos supra memoravi, supplicium sumptum, pleri- | |
| que, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum | |
| studium inlexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per mon- | 5 |
| tis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem ab- | |
| ducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in | |
| Galliam Transalpinam. at Q. Metellus Celer cum tribus | 2.1 |
| legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate | |
| rerum eadem illa existumans quae supra diximus Ca- | |
| tilinam agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, | 3.1 |
| castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium | |
| consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. | |
| neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno | 4.1 |
| exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur. | |
| sed Catilina postquam videt montibus atque copiis ho- | 5.1 |
| stium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae | |
| neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali | |
| re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam | |
| primum confligere. itaque contione advocata huiusce | 6.1 |
| modi orationem habuit: | |
| 'Conpertum ego habeo, milites, verba virtutem non | 58.1.1 |
| addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido | |
| exercitum oratione imperatoris fieri. quanta quoiusque | 2.1 |
| animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello | |
| patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, | |
| nequiquam hortere: timor animi auribus officit. sed ego | 3.1 |
| vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam | |
| mei consili aperirem. |