Quom vos considero, milites, et quom facta vostra 58.18.1
aestumo, magna me spes victoriae tenet. animus aetas 19.1
virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae
etiam timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne cir- 20.1
cumvenire queat, prohibent angustiae loci. quod si vir- 21.1
tuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam
amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini,
quam virorum more pugnantes cruentam atque luc-
tuosam victoriam hostibus relinquatis.' 5
  Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere 59.1.1
iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit.
dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato
periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro
loco atque copiis instruit. nam, uti planities erat inter 2.1
sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis
in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius
conlocat. ab his omnis evocatos et centuriones, praeterea 3.1
ex gregariis militibus optumum quemque [armatum] in
primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesu-
lanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum
libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello 5
Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. at 4.1
ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio
adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit.
ille cohortis veteranas, quas tumulti causa conscripserat, 5.1
in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat.
ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat,
hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones iner-
mis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis 5
certare. homo militaris, quod amplius annos triginta tri- 6.1
bunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna
gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum
fortia noverat: ea conmemorando militum animos adcen-
debat. 5