Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba si- 60.1.1
gnum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit ho-
stium exercitus. postquam eo ventum est, unde a feren- 2.1
tariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum
infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res ge-
ritur. veterani pristinae virtutis memores comminus 3.1
acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi cer-
tatur. interea Catilina cum expeditis in prima acie vor- 4.1
sari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis ar-
cessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe
hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia
simul exequebatur. Petreius ubi videt Catilinam, contra 5.1
ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in
medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi
resistentis interficit. deinde utrimque ex lateribus cete-
ros adgreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnan- 6.1
tes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum 7.1
paucis relicuom videt, memor generis atque pristinae
suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique
pugnans confoditur.
  Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta auda- 61.1.1
cia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae.
nam fere quem quisque [vivos] pugnando locum ceperat, 2.1
eum amissa anima corpore tegebat. pauci autem, quos 3.1
medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius,
<alis alibi stantes>, sed omnes tamen advorsis volne-
ribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter ho- 4.1
stium cadavera repertus est, paululum etiam spirans
ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu re-
tinens. postremo ex omni copia neque in proelio neque 5.1
in fuga quisquam civis ingenuos captus est: ita cuncti 6.1
suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. neque tamen 7.1
exercitus populi Romani laetam aut incruentam vic-
toriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut oc-
ciderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.
multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia 8.1
processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii,
pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui
inimicos suos cognoscerent. ita varie per omnem exer- 9.1
citum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.