| BELLVM IVGVRTHINVM | |
| Falso queritur de natura sua genus humanum, quod | 1.1.1 |
| inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute | |
| regatur. nam contra reputando neque maius aliud neque | 2.1 |
| praestabilius invenias magisque naturae industriam ho- | |
| minum quam vim aut tempus deesse. sed dux atque impe- | 3.1 |
| rator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam | |
| virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et cla- | |
| rus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, in- | |
| dustriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere | 5 |
| quoiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad iner- | 4.1 |
| tiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa | |
| lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus | |
| ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam | |
| quisque culpam auctores ad negotia transferunt. quod si | 5.1 |
| hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio | |
| aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa <ac | |
| perniciosa> petunt, neque regerentur magis quam rege- | |
| rent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mor- | 5 |
| talibus gloria aeterni fierent. nam uti genus hominum | 2.1.1 |
| conpositum ex corpore et anima est, ita res cunctae | |
| studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam | |
| secuntur. igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad | 2.1 |
| hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dila- | |
| buntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima inmor- | |
| talia sunt. postremo corporis et fortunae bonorum ut | 3.1 |
| initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta | |
| senescunt: animus incorruptus, aeternus, rector humani | |
| generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. quo | 4.1 |
| magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis | |
| gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum | |
| ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in na- | |
| tura mortalium est, incultu atque socordia torpescere | 5 |
| sinunt, quom praesertim tam multae variaeque sint artes | |
| animi, quibus summa claritudo paratur. |