Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis 3.1.1
cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cu-
piunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur ne-
que illi, quibus per fraudem iis fuit uti, tuti aut eo magis
honesti sunt. nam vi quidem regere patriam aut parentis, 2.1
quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportu-
num est, quom praesertim omnes rerum mutationes cae-
dem, fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem 3.1
niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere ex-
tremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et per- 4.1
niciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque
libertatem suam gratificari.
  Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in 4.1.1
primis magno usui est memoria rerum gestarum. quoius 2.1
de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul
ne per insolentiam quis existumet memet studium meum
laudando extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi 3.1
procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili
labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus ma-
xuma industria videtur salutare plebem et conviviis gra-
tiam quaerere. qui si reputaverint, et quibus ego tempo- 4.1
ribus magistratus adeptus sum [et] quales viri idem
adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in
senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis me-
rito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maius- 5
que commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis
rei publicae venturum. nam saepe ego audivi Q. Ma- 5.1
xumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae prae-
claros viros solitos ita dicere, quom maiorum imagines
intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem
adcendi. scilicet non ceram illam neque figuram tantam 6.1
vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam
flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius
sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adae-
quaverit. at contra quis est omnium his moribus, quin di- 7.1
vitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum
maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea
per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et
per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et 5
honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus 8.1
atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et
magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui
ea sustinent virtus est. verum ego liberius altiusque 9.1
processi, dum me civitatis morum piget taedetque. nunc
ad inceptum redeo.