Res postulare videtur Africae situm paucis exponere
|
17.1.1
|
et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit,
|
|
adtingere. sed quae loca et nationes ob calorem aut a-
|
2.1
|
speritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de
|
|
iis haud facile conpertum narraverim. cetera quam pau-
|
|
cissumis absolvam.
|
|
In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Afri-
|
3.1
|
cam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse,
|
|
sed Africam in Europa. ea finis habet ab occidente fre-
|
4.1
|
tum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem lati-
|
|
tudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant.
|
|
mare saevom, inportuosum; ager frugum fertilis, bonus
|
5.1
|
pecori, arbori infecundus; caelo terraque penuria aqua-
|
|
rum. genus hominum salubri corpore, velox, patiens la-
|
6.1
|
borum; <ac> plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro
|
|
aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam
|
|
superat; ad hoc malefici generis pluruma animalia. sed
|
7.1
|
qui mortales initio Africam habuerint quique postea
|
|
adcesserint aut quo modo inter se permixti sint, quam-
|
|
quam ab ea fama, quae plerosque obtinet, divorsum est,
|
|
tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dice-
|
5
|
bantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere
|
|
cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam.
|
|
ceterum fides eius rei penes auctores erit.
|
|
Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi in-
|
18.1.1
|
cultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabu-
|
|
lum uti pecoribus. ii neque moribus neque lege aut im-
|
2.1
|
perio quoiusquam regebantur: vagi palantes quas nox
|
|
coegerat sedes habebant. sed postquam in Hispania Her-
|
3.1
|
cules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, conpo-
|
|
situs ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis
|
|
sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur. ex eo
|
4.1
|
numero Medi, Persae et Armenii navibus in Africam
|
|
transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, sed
|
5.1
|
Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium invor-
|
|
sos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris
|
|
neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare
|
6.1
|
magnum et ignara lingua conmercio prohibebant. ii pau-
|
7.1
|
latim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia
|
|
saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant,
|
|
semet ipsi Numidas appellavere. ceterum adhuc aedificia
|
8.1
|
Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, ob-
|
|
longa, incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae
|
|
sunt. Medis autem et Armeniis adcessere Libyes—nam
|
9.1
|
ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole
|
|
magis, haud procul ab ardoribus—, iique mature oppida
|
|
habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter
|
|
se instituerant. nomen eorum paulatim Libyes conru-
|
10.1
|
pere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. sed
|
11.1
|
res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae,
|
|
propter multitudinem a parentibus digressi, possedere
|
|
ea loca, quae proxuma Carthagine[m] Numidia appel-
|
|
latur. deinde utrique alteris freti finitumos armis aut
|
12.1
|
metu sub imperium suom coegere, nomen gloriamque
|
|
sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processe-
|
|
rant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique
|
|
Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est,
|
5
|
victi omnes in gentem nomenque imperantium conces-
|
|
sere. postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae
|
19.1.1
|
gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis no-
|
|
varum rerum avidis, Hipponem Hadrumetum Leptim
|
|
aliasque urbis in ora marituma condidere; eaeque brevi
|
|
multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae de-
|
5
|
cori fuere. nam de Carthagine silere melius puto quam
|
2.1
|
parum dicere, quoniam alio properare tempus monet.
|
|