Pythagoras Samius ait omnium rerum initia esse bina ut finitum 5.11.1
et infinitum, bonum et malum, vitam et mortem, diem et noctem.
quare item duo status et motus * * * quod stat aut agitatur, corpus,
ubi agitatur, locus, dum agitatur, tempus, quod est in agitatu, actio.
quadripertitio magis sic apparebit: corpus est ut cursor, locus stadium 5
qua currit, tempus hora qua currit, actio cursio. quare fit, ut ideo 12.1
fere omnia sint quadripertita et ea aeterna, quod neque unquam tem-
pus, quin fueri[n]t motus: eius enim intervallum tempus; neque motus,
ubi non locus et corpus, quod alterum est quod movetur, alterum
ubi; neque ubi is agitatus, non actio ibi. igitur initiorum quadrigae 5
locus et corpus, tempus et actio. quare quod quattuor genera prima 13.1
rerum, totidem verborum †enim horum dequis locis et his rebus
qu<a>e in his videntur in hoc libro summatim ponam. sed qua cog-
natio eius erit verbi quae radices egerit extra fines suas, persequemur.
s<a>epe enim ad limitem arboris radices sub vicini prodierunt segetem. 5
quare non, cum de locis dicam, si ab agro ad †agrosium hominem,
ad agricolam pervenero, aberraro. multa societas verborum, nec vinalia
sine vino expediri nec curia calabra sine calatione potest aperiri.
  incipiam de locis ab ipsius loci origine. locus est, ubi loca- 14.1
tum quid esse potest, ut nunc dicunt, collocatum. veteres id dicere
solitos apparet apud Plautum: 'filiam habeo grandem cassa
dote atque inlocabili neque eam queo locare cuiquam.' apud Ennium:
'o Terra Tr<a>eca, ubi Liberi fanum inclutum Maro loca- 5
vi<t>.' ubi quidque consistit, locus. ab eo praeco dicitur locare, quod 15.1
usque †id emit, quoad in aliquo constitit pretium. in<de> locarium
quod datur in stabulo et taberna, ubi consistant. sic loci muliebres,
ubi nascendi initia consistunt.