Pacuius: 'Calydonia altrix terra exuperantum virum.' ut 7.18.1
ager Tusculanus sic Calydonius ager est, non terra; sed lege poetica,
quod terra <A>etolia in qua Calydon, a parte totam accipi <A>eto-
liam voluit.
  Acci: 'mystica ad dextram vada praetervecti.' mystica 19.1
a mysteriis, quae ibi in propinquis locis nobilia fiunt.
  Enni[i]: 'Areopagitae quid dedere quam †pudam.' Areo-
pagitae ab Areopago; [h]is locus Athenis.
  'Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum'. 20.1
caelum dicunt Graeci Olympum, montem in Macedonia omnes; a quo
potius puto musas dictas Olympiadas: ita enim ab terrestribus locis
aliis cognominatae Libethrides, Pipleides, <T>hespiades, <H>eliconides.
  'quasi <H>ellespontum et claustra', quod 21.1
Xerses quondam eum locum clausit: nam, ut Ennius ait,
'isque Hellesponto pontem contendit in alto'; nisi potius ab eo quod
Asia et Europa ibi †colludit mare; inter angustias facit Propontidis
fauces. 5
  Pacui: 'liqui in <A>egeo fretu[m]'. dictum fretum ab 22.1
similitudine ferventis aquae, quod in fretum s<a>epe concurrat <a>estus
atque effervescat. <A>egeum dictum ab insulis, quod in eo mari sco-
puli in pelago vocantur ab similitudine caprarum <a>eges.
  'ferme aderant aequore in alto ratibus repentibus'. 23.1
<aequor> mare appellatum, quod a<e>quatum cum com-
motum vento non est. ratis navis longa<s> dixit, ut N<a>evius
cum ait: '†conferreque aut ratem aeratam qui per
liquidum mare sudantes eunt atque sedantes.' ratis dicta navis longa 5
propter remos, quod hi, cum per aquam sublati sunt dextra et sinistra,
duas rates efficere videntur: ratis enim, unde hoc tralatum, illi ubi
plures mali aut asseres <iuncti aqua ducuntur. hinc naviculae cum
remis ratariae dicuntur>.