| Cum haec loqueremur, venit a Menate libertus, | 2.8.1.1 |
| qui dicat liba absoluta esse et rem divinam paratam; | |
| si vellent, venirent illuc et ipsi pro se sacrificarentur. | |
| Ego vero, inquam, vos ante ire non patiar, antequam | |
| mihi reddideritis tertium actum de mulis, de canibus, | 5 |
| de pastoribus. Brevis oratio de istis, inquit Murrius. | |
| nam mul[t]i et item <hinni> bigeneri atque insiticii, non | |
| suopte genere ab radicibus. ex equa enim et asino | |
| fit mulus, contra ex equo et asina hinn[i]us. uterque | 2.1 |
| eorum ad usum utilis, partu fructus neuter. pullum | |
| asininum a partu recentem subiciunt equae, cuius lacte | |
| ampliores fiunt, quod id lacte quam asininum ad ali- | |
| monia dicunt esse melius. praeterea educant eum | 5 |
| paleis, faeno, hordeo. matri suppositiciae quoque in- | |
| serviunt, quo equa [ad] ministerium lactis cibum pullo | |
| praebere possit. hic ita eductus a trimo potest ad- | |
| mitti: neque enim aspernatur propter consuetudinem | |
| equinam. hunc minorem si admiseris, et ipse citius | 3.1 |
| senescit, et quae ex eo concipiuntur fiunt deteriora. | |
| qui non habent eum asinum, quem supposuerunt equae, | |
| et asin[ari]um admissarium habere volunt, de asinis quem | |
| amplissimum formosissimumque possunt eligunt, qui- | 5 |
| que seminio natus sit bono, Arcadico, ut antiqui di- | |
| cebant, ut nos experti sumus, Reatino, ubi tricenis ac | |
| quadragenis milibus admissarii aliquot venierunt. quos | |
| emimus item ut equos stipulamurque in emendo ac | |
| facimus in accipiendo idem, quod dictum est in equis. | 10 |
| hos pascimus praecipue faeno atque hordeo, et id | 4.1 |
| ante admissuram et largius facimus, ut cibo suffun- | |
| damus vires ad feturam, eodem tempore quo equos | |
| adducentes, itemque ut ineat equas per origas cura- | |
| mus. cum peper[er]it equa mulum aut mulam, nutri- | 5 |
| cantes educamus. hi si in palustribus locis atque | 5.1 |
| uliginosis nati, habent ungulas molles; idem si exacti | |
| sunt aestivo tempore in montes, quod fit in agro | |
| Reatino, durissimis ungulis fiunt. in grege mulorum | |
| parando spectanda aetas et forma, alterum, ut <in> vec- | 5 |
| turis sufferre labores possint; alterum, ut oculos aspectu | |
| delectare queant. hisce enim binis coniunctis omnia | |
| vehicula in viis ducuntur. haec me Reatino auctore | 6.1 |
| probares, mihi inquit, nisi tu ipse domi equarum | |
| greges haberes ac mulorum greges vendidisses. hin- | |
| nus qui appellatur, est ex equo et asina, minor quam | |
| mulus corpore, plerumque rubicundior, auribus ut | 5 |
| equinis, iubam et caudam <habet> similem asini. item | |
| in ventre est, ut equus, menses duodecim. hosce item | |
| ut eculos et educant et alunt et aetatem eorum ex | |
| dentibus cognoscunt. |