Quoniam autem ex [tribus] medicinae partibus ut difficillima, | 1.pr.12.1 |
sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac | |
dicendum est. Et quia prima in e<o> dissensio est, quod alii sibi experimen- | |
torum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi cor- | |
porum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse pro- | 5 |
ponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo | |
facilius nostra quoque opinio interponi possit. |