Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in 5.26.1a.1
quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid ex-
trinsecus laesit, ut in uulneribus; cum quid intra se
ipsum corruptum est, ut in cancro; cum quid innatum est, ut
in uesica calculus; cum quid increuit, ut uena, quae intumescens in 5
uaricem conuertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est. Ex 1b.1
his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus
proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant,
nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent.
Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem 5
et ante dicam <de is,> quae in QVAMLIBET PARTEM corporis
incidunt, tum de is, quae certas partes infestant. Incipiam
a uulneribus.