Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum conti- 6.7.8b.1
nere, donec inde umor aliquis ex<spu>met. Si ex morbo uel capitis
dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargariza-
tionemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi
extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum 5
suco radicis ex cucumere agresti; uel castoreum cum aceto et laureo
oleo; ueratrum quoque <ad> id ex aceto conteritur, deinde melle cocto
excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.