Si sine his coepit ideoque nouo metu terret, in aurem dare<i> debet 6.7.8c.1
castoreum cum aceto uel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum ca-
storeum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa
et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit uictus ratio, eademque
facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque di- 5
ligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a uino abstinendum.
Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse 8d.1
abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus
<qui>dam uel castoreum uel murram miscent.