Si uero tonsillae sine exulceratione per inflammationem in- 6.10.1.1
tumuerunt, caput uelandum est; extrinsecus is locus uapore calido fo-
uendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime haben-
dum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dul-
cem appellant, contusa et in passo mulsoue decocta idem praestat. Le- 5
niterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae hoc
modo fiunt: ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius 2.1
in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, mur-
rae, aluminis scissilis, <singulorum> P. 𐆖 II per se conteruntur, pau-
latimque his adiciuntur uini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde
priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem 5
suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec
adiciuntur: nardi P. 𐆖 #¹¹¹⁰; omphaci P. 𐆖 I; cinnamomi, murrae,
casiae, singulorum P. 𐆖 #¹¹¹⁰; eadem autem haec et auribus et naribus
purulentis adcommodata sunt. Cibus in hac quoque ualetudine lenis 3.1
esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum
impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumen-
dum quicquam praeter aquam calidam est; aluus quoque ducenda est;
gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; in- 5
trinsecus admouendus sed aliquanto diutius uapor calidus, donec ea
suppurent et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi
tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum. At 4.1
si modicus quidem tumor <sed> exulceratio est, furfurum cremori ad gar-
garizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc
medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur;
tum adicitur t<u>ris P. 𐆖 I; <ali P. 𐆖 I;> croci, murrae, singulorum 5
P. 𐆖 #¹¹⁰⁹; leuiterque omnia rursus feruescunt. Vbi pura ulcera sunt, eo-
dem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque
cibis lenibus opus est, quibus adici dulce uinum potest.