Β Β In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormen- 6.9.1.1
tis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est. Cibo
quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne
mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admouendus per spongiam
uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino ex<ue> irino 5
factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est. Quod
si grauior dolor est, utiliter et aluus ducitur, et calida cataplasmata
super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis
aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quin- 2.1
quefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca
uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium
aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus
utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur. Ex populo 5
quoque alba cortex radicis in hunc <u>sum in uino mixto recte co-
quitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda
pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle; ex
quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque 3.1
lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur.
Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur;
ad quem usum ex malo Punico acido arido mal<i>corii pars interior
cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque 5
his minium; eaque contrita aqua pluuia[ti]li coguntur. Aut panacis,
papaueris lacrimae, peucedani, uuae t<a>miniae sine seminibus pares
portiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaueris lacrimae pars
quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas
ceratum, quale supra posui, <e>sse debet lana optentum. Quidam 4.1
etiam murrae, cardamomi, singulorum P. 𐆖 I; croci, pyrethri, ficorum,
<s>partes, singulorum P. 𐆖 IIII; sinapis P. 𐆖 VIII contrita linteolo
inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is supe-
rior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem leuat, et cum 5
leuauit, protinus summouendum est. Si uero exesus est dens, festinare 5.1
ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed <t>um omnibus
fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualen-
tiores conpositiones sunt quae dolorem leuant; qualis Herae est. Habet
autem papaueris lacrimae P. 𐆖 I; piperis P. 𐆖 II; soreos P. 𐆖 X; 5
quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Mene-
machi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. 𐆖 #¹¹⁰⁹; car-
damomi, turis fuliginis, ficorum, <s>partes, pyrethri, singulorum P.
𐆖 IIII; sinapis P. 𐆖 VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis,
elateri, <s>partes, singulorum P. 𐆖 I; aluminis scissilis, papaueris lacri- 10
mae, uuae t<a>miniae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri ba-
carum, sinapis, <singulorum P.> 𐆖 II. Quod si dolor eximi eum cogit, 6.1
et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae con-
iecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani
piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus tor-
retur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata 5
hunc soluit. Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem
citat. Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia
sic dente seruato dolorem leuat. Haec medicis accepta sunt. Sed agre- 7.1
stium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum
cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam
infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contec-
tum; tum in peluem candentes silices d<e>mitti, sic ut aqua tegantur; 5
hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est,
undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens
pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem
bonam praestat.