REI RVSTICAE
LIBER QVARTVS
<SVRCVLARIS LIBER SECVNDVS>
I. Contra opinionem Attici et Celsi non esse satis altos 4.ca.1.1
scrobes bipedaneos uineaticis seminibus.
II. Non oportere unius uiuiradicis materiis duos palos 2.1
uestire sed singula semina singulis adminiculis esse
contribuenda.
III. Nouam consitionem uineae, nisi magna et adsidua cultura 3.1
adiuuetur, celeriter interire.
IV. Prosterni uitem in scrobem et recuruatam usque ab imo 4.1
solo rectam calamo applicari oportere.
V. A consitione omnibus mensibus diligenter fodiendum 5.1
esse.
VI. Non esse committendum, ut in nouella uinea herbae 6.1
nascantur.
VII. Ita pampinandas esse uiuiradices, ut ad unam materiam 7.1
redigantur.
VIII. Eandem pampinationem malleolis adhibenda<m>. 8.1
IX. Tempestiuam pampinationem esse, quae ita tenera est, 9.1
ut digito palmites facile deiciantur.
X. Non oportere per aestatem falce pampinos abnodare. 10.1
XI. Per autumnum ablaqueandam esse utique primo quin- 11.1
quennio nouellam uineam et ante brumam coaequandam.
XII. Ablaqueata[m] uinea[m] quemadmodum aestiuae radi- 12.1
culae amputentur.
XIII. Quemadmodum nouella uinea putetur. 13.1
XIV. Quod sit optimum tempus putandi. 14.1
XV. Quomodo malleolus resecandus sit. 15.1
XVI. Quemadmodum palanda sit uinea. 16.1
XVII. Quam alte canterius adleuandus sit. 17.1
XVIII. Quemadmodum uitis adliganda sit. 18.1
XIX. Quemadmodum malleolis iugum inponendum sit. 19.1
XX. Quemadmodum nouella uinea frequentanda et propa- 20.1
gines faciendae sint.
XXI. Quo tempore et cuius aetatis uiuiradix transferenda sit. 21.1
XXII. Quemadmodum ex harundinibus iugum faciendum sit. 22.1
XXIII. Quemadmodum in hortulos uineae diuidendae sint. 23.1
XXIV. Quemadmodum ueteranae uineae restituantur. 24.1
XXV. Quemadmodum eaedem putentur. 25.1
XXVI. Quae bonus uinitor in constituta iam uinea uitare aut 26.1
sequi debeat.
XXVII. Quemadmodum pampinari debeat. 27.1
XXVIII. Quot fossuris extolli. 28.1
XXIX. De inserendis tuendisque insitis uineis. 29.1
XXX. De salictis faciendis. 30.1
XXXI. De genistis. 31.1
XXXII. De harundinetis. 32.1
XXXIII. De castanietis. 33.1
  Cum de uineis conserendis librum a me scriptum, Publi 1.1.1
Siluine, conpluribus agricolationis studiosis relegisse<s, scio>
quosdam repertos esse, qui cetera quidem nostra praecepta laudas-
sent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus
uineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto 5
dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus
prodiderant, singulasque uiuiradices singulis adminiculis parum
prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore
sumptu geminis materiis unius seminis diductis duo continua per
ordinem uestire pedamenta; quae utraque reprehensio auaram magis 10
habet aestimationem quam ueram.
  Etenim, ut, quod prius proposui, prius refellam, si contenti 2.1
bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare
tam humili mensura uitem posituri? dicet aliquis: ut sit inferior
tenera subiacens terra, quae non arceat nec duritie sua repellat
nouas inrepentis radiculas. 5
istud quidem contingere potest, 3.1
etiam si ager bipalio moueatur, et deprimatur scrobis in regesto,
quod est fermentatum plus dipondio semisse. nam semper in plano
refossa et egesta humus <tumi>dior est quam gradus soli crudi.
  Nec sane positio seminum praealtum cubile substerni desiderat, 4.1
uerum abunde est semipedaneam consitis resolutam uitibus terra<m>
subiacere, quae uelut hospitali atque etiam materno sinu recipiat
incrementa uirentium. exemplum eius rei capimus in arbusto, ubi,
cum scrobes defodimus, admodum exigui pulueris uiuiradici subici- 5
mus.
  Verior igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata 5.1
uineta melius consurgunt altioribus demissa scrobibus. nam bipe-
daneae uix etiam prouincialibus agricolis adprobari possint, apud
quos humili statu uitis plerumque iuxta terram coercetur. cumque
iugo destinetur, altiore fundamento stabilienda sit, si modo, quando 5
scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.
et ideo in 6.1
maritandis arboribus nemo minorem tripedanea[m] scrobem uitibus
comparat.
  Ceterum illa parum prudens: agricolarum studio praecipua esse
commoda humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina, 5
quae non fatigentur multo soli pressa pondere, fiantque uberiora,
quae leuiter suspensa si<n>t.
  Nam utraque ista Iuli Attici ratio conuincitur exemplo arbustiuae
positionis, quae scilicet multo ualidiorem fertilioremque stirpem
reddit, quod non faceret, si [non] laborarent altius demersa[e] 10
semina.
quid? quod pastinati humus, dum est recens soluta 7.1
laxataque, uelut fermento quodam intumescit; cum deinde non
longissimam cepit uetustatem, condensata subsidit ac uelut innatan-
tis radices uitium summo solo destituit. hoc autem minus accidit
nostrae sationi, qua maiore mensura uitis demittitur. nam quod in 5
profundo semina frigore laborare dicuntur, nos quoque <non>
diffitemur,
sed non est dipondii et dodrantis altitudo, quae istud 8.1
efficere possit, cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depres-
sior arbustiuae uitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.
  Alterum illud, quod minore <in>pensa duos palos unius seminis 2.1.1
flagellis cen<sen>t maritari, falsissimum: siue enim caput ipsum
demortuum est, duo uiduantur statumina et mox uiuiradices to-
tidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris
onerant; siue tenuit et, ut saepe euenit, uel nigri est generis uel 5
parum fertilis, non in uno sed in pluribus pedamentis fructus
claudicat. quamquam etiam generosa<e> stirpis uitem sic in duos
palos diuisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus
fertilem fore, quia cratem factura sit.
  Et idcirco ueteres uineas mergis propagare potius quam totas 2.1
sternere idem ipse Atticus praecepit, quoniam mergi mox facile
radicentur, ita ut quae<que> uitis suis radicibus tamquam propriis
fundamentis innitatur. haec autem, quae est toto prostrata corpore,
cum inferius solum quasi cancellauit atque inretiuit, cratem facit et 5
pluribus radicibus inter se conexis an[i]gitur nec aliter quam si
multis palmitibus grauata deficit.
quare per omnia praetulerim 3.1
duobus potius seminibus depositis quam unico periclitari nec id
uelut conpendium consectari, quod in utramque partem longe maius
adferre possit dispendium.
  Sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis promissum se- 5
quentis exordium.
  In omni genere inpensarum, sicut ait Graecinus, plerique noua 3.1.1
opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta: quidam, inquit,
ab inchoato domos extruunt nec peraedificatis cultum
adhibent; nonnulli strenue fabricant nauigia nec con-
summata perinde instruunt armamentis ministrisque; 5
quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in
conparandis mancipiis, sed <in> isdem tuendis nulla
cura tangit;
multi etiam beneficia, quae in amicos 2.1
contulerunt, leuitate destruunt. ac ne ista, Siluine, miremur,
liberos suos nonnulli nuptiis uotisque quaesitos auare nutriunt nec
disciplinis aut ceteris corporis excolunt instrumentis.
  Quid his colligitur? scilicet plerumque simili genere peccari 5
etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas uineas, antequam pubes-
cant, uariis ex causis destituunt:
alii sumptum annuum refu- 3.1
gientes et hunc primum reditum certissimum existimantes inpen-
dere nihil, quasi plane fuerit necesse uineas facere, quas mox auari-
tia desererent; nonnulli magna potius quam culta uineta possidere
pulchrum esse dicunt; cognoui iam plurimos, qui persuasum habe- 5
rent agrum bonis ac malis rationibus colendum.
  At ego cum omne genus ruris, nisi diligenti cura sciteque 4.1
exerceatur, fructui esse non posse iudicem, tum uel maxime uineas;
res est enim tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae ple-
rumque nimia laboret ubertate; consumitur enim, si modum non
habeas, fecunditate sua. cum tamen aliquatenus se confirmauit et 5
uelut iuuenile robur accepit, neglegentiam sustinet.
  Nouella uero dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad 5.1
ultimam redigitur maciem et sic intabescit, ut nullis deinceps in-
pensis recreari possit. igitur summa cura ponenda sunt quasi funda-
menta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis for-
manda, quod nisi fecerimus, omnis impensa in cassum recidat nec 5
praetermissa cuiusque rei tempestiuitas reuocari queat.
  Experto mihi crede, Siluine, bene positam uineam bonique
generis et bono cultore numquam non cum magno fenore gratiam
reddidisse.
idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis 6.1
idem Graecinus declarat eo libro, quem de uineis scripsit, cum refert
ex patre suo saepe se audire solitum Papirium quendam Veternen-
sem, uicinum sibi, duas filias et uineis consitum habuisse fundum;
cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem ac 5
nihilominus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem
fundi percipere solitum; minorem deinde filiam nuptum conlocasse
in dimidia parte reliqui agri nec sic ex pristino reditu detraxisse.
quod quid conuincit? melius scilicet postea cultam esse tertiam
illam fundi partem quam ante uniuersam. 10