Ablaqueatio nouellae
  Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus et Atticus, quos iure 4.8.1.1
maxime nostra aetas probauit, post Idus Octobris ampliorem curam
deposcit. nam post Idus Octobris, priusquam frigora inuadant, uitis
ablaqueanda est, quod opus adapertas ostendit aestiuas radiculas
easque prudens agricola ferro cecidit. nam si passus est conualescere, 5
inferiores deficiunt, atque euenit, ut uinea summa parte terreni
radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in
modum aestuent ac uehementer sitire matrem in ortu Caniculae
cogant.
quare quicquid intra sesquipedem enatum est, cum 2.1
ablaqueaueris, recidendum est. sed huius non eadem ratio est ampu-
tandi, quae traditur in superiore parte uitis. nam minime adleuanda
plaga est minimeque adplicandum ferramentum ipsi matri, quo-
niam, si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures 5
nascentur aut hiemalis, quae consistit in lacusculis ablaqueationis,
aqua brumae congelationibus noua uulnera peruret et ad medullam
penetrabit. quod ne fiat, recidere ab ipso codice instar unius digiti
spatio conueniet atque radiculas praecidere, quae sic ademptae non
amplius pullulant e<t> a cetera noxa truncum defendunt. 10
  Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, 3.1
patens uitis relinquenda est. sin uiolentior hoc facere nos prohibet,
ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt. si uero
etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi
uel, si est commodius, columbini stercoris aut in hu<n>c usu<m> 5
praeparatae ueteris urinae senos sextarios, antequam uitem ado-
bruas, radicibus superfundes.
  Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquen- 4.1
nio, dum uitis conualescat; ubi uero truncus adoleuerit, fere triennio
intermittendus est eius operis labor: nam et minus ferro crura ui-
tium laeduntur nec tam celeriter radiculae inueterato iam codice
enascuntur. 5
  Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto 9.1.1
ueterum auctorum uitis ad unam uirgam reuocetur eaque recidatur
duabus gemmis iuxta terram relictis; quae putatio non debet secun-
dum articulum fieri, ne reformidet oculus, sed medio fere internodio
ea plaga obliqua falce fit, ne, si transuersa fuerit cicatrix, caelestem 5
supercidentem aquam contineat.
sed nec ad eam partem, qua 2.1
est gemma, uerum ad posteriorem declinatur, ut in terram potius
deuexa quam in germen delacrimet; namque depluens umor caecat
oculum nec patitur crescere.
  Putandi autem duo sunt tempora, melius autem, ut ait Mago, 10.1.1
uernum, antequam surculus progemmet, quoniam umoris plenus
facilem plagam et leuem et aequalem accipit nec falci repugnat. hunc
autem secuti sunt Celsus et Atticus.
  Nobis neque angusta putatione coercenda semina uidentur, nisi 5
admodum inualida sunt, neque utique uerno recidenda,
sed 2.1
primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus
omnibus mensibus, dum frondent, ac pampinationibus adiuuanda,
ut robur accipiant nec plus quam uni materiae seruiant, quam edu-
cauerint. autumno uel uere, si magis conpetent, adradenda et 5
nepotibus, quos pampinator in superiore parte omiserat, liberanda
censemus atque ita in iugum inponenda. ea enim leuis et recta sine
cicatrice uinea est, quae se primi anni flagello supra iugum extulit,
quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit; ideoque prae-
dicti auctores primitias uitis resecare censuerunt. 10
  Sed nec utique uerna omnibus regionibus melior putatio est. 3.1
nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est; ubi uero
aprica loca sunt mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est
autumnalis, quo tempore diuina quadam lege et aeterna fructum
cum fronde stirpes deponunt. 5
  Hoc facere, siue uiuiradicem siue malleolum conseueris, censeo. 11.1.1
nam illam ueterem opinionem damnauit usus non esse ferro fran-
gendos anniculos malleolos, quoniam reformident, quod frustra
Vergilius et iam Saserna Stolonesque et Catones timuerunt, qui non
solum in eo errabant, quod primi anni capillamenta seminum in- 5
tacta patiebantur, sed et post biennium, cum uiuiradix recidenda
erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum arti-
culum, ut e duro pullularet.
  Nos autem magister artium docuit usus primi anni malleo- 2.1
lorum formare incrementa nec pati uitem superuacuis frondibus
luxuriantem siluescere, nec rursus in tantum coercere, quantum
antiqui praecipiebant, ut totam superficiem amputemus, nam id
quidem maxime contrarium est: 5
primum, quod, cum ad terram 3.1
decideris semina, uelut intolerabili adfecta uulnere pleraque inte-
reunt; nonnulla etiam, quae pertinaciter uixerunt, minus fecundas
materias adferunt; siquidem e duro quae pullulant, omnium confes-
sione pampinaria saepissime fructu carent. 5
  Media igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum 4.1
recidamus nec rursus in longiorem materiam prouocemus, sed
adnodato superioris anni pollice iuxta ipsam commissuram ueteris
sarmenti unam uel duas gemmas relinquemus, ex quibus germinet.