EX LIBRO XLVI
  Eumenes rex Romam venit, qui Macedonico bello 46.1
medium egerat. ne aut hostis iudicatus videretur, si
exclusus esset, aut liberatus crimine, si admitteretur,
in commune lex lata est, ne cui regi Romam venire
liceret. Claudius Marcellus cos. Alpinos Gallos, C. Sul- 5
picius Gallus cos. Liguras subegit. legati Prusiae regis
questi sunt de Eumene, quod fines suos popularetur,
dixeruntque eum conspirasse cum Antiocho adversus
populum R. societas cum Rhodîs deprecantibus iuncta
est. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt 10
civium capita cccxxxvii xxii. princeps senatus M. Aemi-
lius Lepidus. Ptolemaeus, Aegypti rex, pulsus regno
a minore fratre missis ad eum legatis restitutus est.
Ariarathe, Cappadociae rege, mortuo filius eius Aria-
rathes regnum accepit et amicitiam cum populo R. 15
per legatos renovavit. res praeterea adversus Liguras
et Corsos et Lusitanos vario eventu gestas et motus
Syriae mortuo Antiocho, qui filium Antiochum puerum
admodum reliquerat, continet. hunc Antiochum puerum
cum Lysia tutore Demetrius, Seleuci filius, qui Romae 20
obses fuerat, clam, quia non dimittebatur, a Roma * * *
interemit et ipse in regnum receptus. L. Aemilius
Paulus, qui Persen vicerat, mortuus. cuius tanta ab-
stinentia fuit, ut, cum ex Hispania et ex Macedonia
immensas opes rettulisset, vix ex auctione eius redac- 25
tum sit, unde uxori eius dos solveretur. Pomptinae
paludes a Cornelio Cethego cos., cui ea provincia eve-
nerat, siccatae agerque ex his factus.