EX LIBRO XLVII
  Cn. Tremellio pr. multa dicta est, quod cum M. Aemi- 47.1
lio Lepido, pontifice maximo, iniuriose contenderat, sa-
crorumque quam magistratuum ius potentius fuit. lex
de ambitu lata. lustrum a censoribus conditum est.
censa sunt civium capita cccxxviii cccxvi. princeps 5
<senatus> sex<tum> Aemilius Lepidus. Inter Ptole-
maeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter
Aegypto, alter Cyrenis regnaret. Ariarathes, Cappa-
dociae rex, consilio Demetri, Syriae regis, et viribus
pulsus regno a senatu restitutus est. missi a senatu, 10
qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudi-
carent. C. Marcius cos. adversus Dalmatas primum
parum prospere, postea feliciter pugnavit. cum quibus
bello confligendi causa fuit, quod Illyrios, socios populi
R., vastaverant; eandemque gentem Cornelius Nasica 15
cos. domuit. Q. Opimius cos. Transalpinos Liguras,
qui Massiliensium oppida, Antipolim et Nicaeam, vas-
tabant, subegit. praeterea res in Hispania a conplu-
ribus parum prospere gestas continet. consules anno
quingentesimo nonagesimo octavo ab urbe condita 20
magistratum <kal. ian.> inire coeperunt. mutandi co-
mitia causa fuit, quod Hispani rebellabant. legati ad
disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi
nuntiaverunt vim navalis materiae se Carthagine de-
prehendisse. aliquot praetores a provinciis avaritiae 25
nomine accusati damnati sunt.