EX LIBRO XLVIII
  Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt 48.1
civium capita cccxxiiii. semina tertî Punici belli re-
feruntur. cum in finibus Carthaginiensium ingens Nu-
midarum exercitus duce Arcobarzane, Syphacis nepote,
diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginien- 5
sibus, qui exercitum specie contra Masinissam, re
contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum
indiceretur. contra dicente P. Cornelio Nasica placuit
legatos mitti Carthaginem, qui specularentur, quid age-
retur. castigato senatu Carthaginiensium, quod contra 10
foedus et exercitum et navales materias haberent, pa-
cem inter eos et Masinissam facere voluerunt, Masi-
nissa agro, de quo lis erat, cedente. sed Gisgo, Hamil-
caris filius, homo seditiosus, qui tum in magistratu
erat, cum senatus pariturum se iudicio legatis dixisset, 15
ita <populum> concitavit bellum adversus Romanos
suadendo, ut legatos, quo minus violarentur, fuga ex-
plicuerit. id nuntiantes infestum iam senatum Cartha-
giniensibus infestiorem fecerunt. M. Porci<us> Cato filî
in praetura mortui funus tenuissimo, ut potuit (nam 20
pauper erat), sumptu fecit. Andriscus, qui se Persei
filium, regis quondam Macedoniae, ingenti adsevera-
tione mentiretur, Romam missus. M. Aemilius Lepi-
dus, qui princeps senatus sextis iam censoribus lectus
<erat>, antequam expiraret, praecepit filiis, lecto se 25
strato [sine] linteis sine purpura efferrent, in relicum
funus ne plus quam aeris decies consumerent: imagi-
num specie, non sumptibus nobilitari magnorum viro-
rum funera solere. de veneficîs quaesitum. Publilia
et Licinia, nobiles feminae, quae viros suos consulares 30
necasse insimulabantur, cognita causa, cum praetori
praedes vades dedissent, cognatorum decreto necatae
sunt. Gulussa, Masinissae filius, nuntiavit, Carthagine
dilectus agi, classem conparari et haud dubie bellum
strui. cum Cato suaderet, ut his bellum indiceretur, 35
P. Cornelio Nasica dicente nihil temere faciundum, pla-
cuit x legatos mitti exploratum. L. Licinius Lucullus
A. Postumius Albinus coss. cum dilectum severe age-
rent nec quemquam gratia dimitterent, ab tribunis pl., qui
pro amicis suis vacationem impetrare non poterant, in 40
carcerem coniecti sunt. cum Hispaniense bellum parum
prospere aliquotiens gestum ita confudisset civitatem
Romanam, ut ne hi quidem invenirentur, qui aut tri-
bunatum exciperent aut legati ire vellent, P. Cornelius
Aemilianus processit et excepturum se militiae genus, 45
quodcumque imperatum esset, professus est. quo exem-
plo omnes ad studium militandi concitavit. Lucullus
cos., cum Claudius Marcellus, <cui> successerat, pacasse
omnes Celtiberiae populos videretur, Vaccaeos et Can-
tabros et alias incognitas athuc in Hispania gentes sub- 50
egit. ibi P. Cornelius [Africanus] Scipio Aemilianus,
L. [Corneli] Pauli filius, Africani nepos, <s>et adoptivus,
provocatorem barbarum tribunus militum occidit et in
expugnatione Intercatiae urbis maius etiannum peri-
culum adît. nam murum primus transcendit. Servius 55
Sulpicius Galba praetor male adversus Lusitanos pug-
navit. cum legati ex Africa cum oratoribus Cartha-
giniensium et Gulussa, Masinissae filio, redissent dice-
rentque et exercitum se et classem Carthagine depre-
hendisse, perrogari sententias placuit. Catone et aliis 60
principibus senatus suadentibus, ut in Africam con-
festim transportaretur exercitus, quoniam Cornelius
Nasica dicebat nondum sibi iustam causam belli videri,
placuit, ut bello abstinerent, si Carthaginienses classem
exussissent et exercitum dimisissent; si minus, proximi 65
consules de bello Punico referrent. cum locatum a
censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica
auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus
ex S. C. destructum est, populusque aliquamdiu stans
ludos spectavit. Carthaginienses cum adversus foedus 70
bellum Masinissae intulissent, victi ab eo annos habente
xcii et sine pulpamine mandere et siccum gustare pa-
ne<m> tantum solito insuper Romanum bellum me-
ruerunt. motus praeterea Syriae et bella inter reges
gesta referuntur. inter quos motus Demetrius, Syriae 75
rex, occisus est.