LIBER TERTIVS
In nova surgentem maioraque viribus ausum 3.1
nec per inaccessos metuentem vadere saltus
ducite, Pierides. vestros extendere fines
conor et ignotos in carmina ducere census.
non ego in excidium caeli nascentia bella, 5
fulminis et flammis partus in matre sepultos,
non coniuratos reges Troiaque cadente
Hectora venalem cineri Priamumque ferentem,
Colchida nec referam vendentem regna parentis
et lacerum fratrem stupro, segetesque virorum 10
taurorumque trucis flammas vigilemque draconem
et reduces annos auroque incendia facta
et male conceptos partus peiusque necatos;
non annosa canam Messenes bella nocentis,
septenosve duces ereptaque fulmine flammis 15
moenia Thebarum et victam quia vicerat urbem,
germanosve patris referam matrisque nepotes,
natorumve epulas conversaque sidera retro
ereptumque diem, nec Persica bella profundo
indicta et magna pontum sub classe latentem 20
immissumque fretum terris, iter aequoris undis;
non regis magni spatio maiore canenda
quam sunt acta loquar. Romanae gentis origo,
quotque duces urbis tot bella atque otia, et omnis
in populi unius leges ut cesserit orbis, 25
differtur. facile est ventis dare vela secundis
fecundumque solum varias agitare per artes
auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa
materies niteat. speciosis condere rebus
carmina vulgatum est, opus et componere simplex. 30
at mihi per numeros ignotaque nomina rerum
temporaque et varios casus momentaque mundi
signorumque vices partesque in partibus ipsis
luctandum est. quae nosse nimis, quid, dicere quantum est?
carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis? 35
huc ades, o quicumque meis advertere coeptis
aurem oculosque potes, veras et percipe voces.
impendas animum; nec dulcia carmina quaeras:
ornari res ipsa negat contenta doceri.
et, siqua externa referentur nomina lingua, 40
hoc operis, non vatis erit: non omnia flecti
possunt, et propria melius sub voce notantur.
  Nunc age subtili rem summam perspice cura,
quae tibi praecipuos usus monstrata ministret
et certas det in arte vias ad fata videnda, 45
si bene constiterit vigilanti condita sensu.
principium rerum et custos natura latentum
(cum tantas strueret moles per moenia mundi
et circum fusis orbem concluderet astris
undique pendentem in medium, diversaque membra 50
ordinibus certis sociaret corpus in unum,
aeraque et terras flammamque undamque natantem
mutua in alternum praebere alimenta iuberet,
ut tot pugnantis regeret concordia causas
staretque alterno religatus foedere mundus), 55
exceptum a summa nequid ratione maneret
et quod erat mundi mundo regeretur ab ipso,
fata quoque et vitas hominum suspendit ab astris,
quae summas operum partes, quae lucis honorem,
quae famam assererent, quae numquam fessa volarent. 60
quae, quasi, per mediam, mundi praecordia, partem
disposita, obtineant, Phoebum lunamque vagasque
evincunt stellas nec non vincuntur et ipsa,
his regimen natura dedit, propriasque sacravit
unicuique vices sanxitque per omnia summam, 65
undique uti fati ratio traheretur in unum.
nam, quodcumque genus rerum, quotcumque labores
quaeque opera atque artes, quicumque per omnia casus
humana in vita poterant contingere, sorte
complexa est, tot et in partes, quot et astra locarat, 70
disposuit, certasque vices, sua munera cuique
attribuit, totumque hominis per sidera censum
ordine sub certo duxit, pars semper ut eidem
confinis parti vicinis staret in astris.
horum operum sortes ad singula signa locavit, 75
non ut in aeterna caeli statione manerent
et cunctos hominum pariter traherentur in ortus
ex isdem repetita locis, sed tempore sedes
nascentum acciperent proprias signisque migrarent
atque alias <alii> sors quaeque accederet astro, 80
ut caperet genitura novam per sidera formam
nec tamen incerto confunderet omnia motu.
sed, cum pars operum quae prima condita sorte est
accepit propriam nascentis tempore sedem,
cetera succedunt signisque sequentibus haerent. 85
ordo ducem sequitur donec venit orbis in orbem.
has autem facies rerum per signa locatas,
in quibus omnis erit fortunae condita summa,
ut cursu stellae septem laeduntve iuvantve
cardinibusve movet divina potentia mundum, 90
sic felix aut triste venit per singula fatum,
talis et illius sors est speranda negoti.
haec mihi sollemni sunt ordine cuncta canenda
et titulis signanda suis rerumque figuris,
ut pateat positura operum nomenque genusque. 95
  Fortunae sors prima data est. hoc illa per artem
censetur titulo, quia proxima continet in se
fundamenta domus domuique haerentia cuncta:
qui modus in servis, qui sit concessus in arvis
quamque datum magnas operum componere moles, 100
ut vaga fulgentis concordant sidera caeli.
post hinc militiae locus est, qua quidquid in armis
quodque peregrinas inter versantibus urbes
accidere assuevit titulo comprenditur uno.
tertia ad urbanos statio est numeranda labores 105
(hoc quoque militiae genus est, civilibus actis
compositum) fideique tenet parentia vincla;
format amicitias et saepe cadentia frustra
officia, et cultus contingant praemia quanta
edocet, appositis cum mundus consonat astris. 110
iudiciorum opus in quarto natura locavit
fortunamque fori: fundentem verba patronum
pendentemque reum lingua labrisque loquentis
impositum, et populo nudantem condita iura
atque expensa sua solventem iurgia fronte, 115
cum iudex veri nihil amplius advocat ipso.
quidquid propositas inter facundia leges
efficit, hoc totum partem concessit in unam
atque, utcumque regunt dominantia sidera, paret.
quintus coniugio gradus est per signa dicatus 120
et socios tenet, et committens hospita iura
iungitur et similis coniungens foedus amicos.
in sexta dives numeratur copia sede
atque adiuncta salus rerum, quarum altera quanti
contingant usus monet, altera quam diuturni, 125
sidera ut inclinant vires et templa gubernant.
septima censetur saevis horrenda periclis,
si male subscribunt stellae per signa locatae.
nobilitas tenet octavam, qua constat honoris
condicio et famae modus et genus et specioso 130
gratia praetexto. nonus locus occupat omnem
natorum sortem dubiam patriosque timores
omniaque infantum mixta nutricia turba.
huic vicinus erit, vitae qui continet actum,
in quo sortimur mores, et qualibus omnis 135
formetur domus exemplis, quamque ordine certo
ad sua compositi discedant munera servi.
praecipua undecima pars est in sorte locata,
quae summam nostri semper viresque gubernat,
quaque valetudo constat, nunc libera morbis, 140
nunc oppressa, movent ut mundum sidera cumque.
non alia est sedes, tempusve genusve medendi
quae sibi deposcat vel cuius tempore praestet
auxilium et vitae sucos miscere salubris.
ultimus et totam concludens ordine summam 145
rebus apiscendis labor est, qui continet omnis
votorum effectus, et, quae sibi quisque suisque
proponit studia atque artes, haec irrita ne sint.
seu ferat officium nutus blanditus in omnis,
aspera sive foro per litem iurgia temptet, 150
fortunamve petat pelago ventisque sequatur,
seu Cererem plena vincentem credita messe
aut repetat Bacchum per pinguia musta fluentem,
hac in parte dies atque hac momenta dabuntur,
si bene convenient stellae per signa sequentes; 155
quarum ego posterius vires in utrumque valentis
ordine sub serto reddam, cum pandere earum
incipiam effectus. nunc, ne permixta legentem
confundant, nudis satis est insistere membris.
  Et, quoniam certo digestos orbe labores 160
nominaque in numerum viresque exegimus omnis
(athla vocant Grai, quae cuncta negotia rerum
in genera et partes bis sex divisa coercent),
nunc, quibus accedant signis quandoque, canendum est.
perpetuas neque enim sedes eademve per omnis 165
sidera nascentis retinent, sed tempore mutant,
nunc huc nunc illuc signorum mota per orbem,
incolumis tamen ut maneat qui conditus ordo est.
ergo age, ne falsa variet genitura figura,
si sua quemque voles revocare ad signa laborem, 170
Fortunae conquire locum per sidera cuncta,
quae primum est aerumnosis pars dicta sub athlis.
qui tibi cum fuerit certa ratione repertus,
cetera praedicto subeuntibus ordine signis
coniunges, teneant proprias ut singula sedes. 175
et, ne forte vagus Fortunae quaerere sedem
incipias, duplici certam ratione capesse.
cum tibi, nascentis percepto tempore, forma
constiterit caeli, stellis ad signa locatis,
transverso Phoebus si cardine celsior ibit 180
qui tenet exortum vel qui demergit in undas,
per tempus licet affirmes natum esse diei.
at, si subiectis senis fulgebit in astris
inferior dextra laevaque tenentibus orbem
cardinibus, noctis fuerit per tempora natus. 185
haec tibi cum fuerint certo discrimine nota,
tunc, si forte dies nascentem exceperit alma,
a sole ad lunam numerabis in ordine partes
signorum, ortivo totidem de cardine duces,
quem bene partitis memorant horoscopon astris. 190
in quodcumque igitur numerus pervenerit astrum
hoc da Fortunae. iunges tum cetera signis
athla suis, certo subeuntibus ordine cunctis.
at, cum obducta nigris nox orbem texerit alis,
siquis erit qui tum materna excesserit alvo, 195
verte vias, sicut naturae vertitur ordo.
consule tum Phoeben imitantem lumina fratris
semper et in proprio regnantem tempore noctis;
quotque ab ea Phoebus partes et signa recedit
tot numerare iubet fulgens horoscopos a se. 200
hunc Fortuna locum teneat subeuntibus athlis,
ordine naturae sicut sunt cuncta locata.
  Forsitan et quaeras, agili rem corde notandam,
qua ratione queas, natalis tempore, nati
exprimere immerso surgentem horoscopon orbe. 205
quod nisi subtili visum ratione tenetur,
fundamenta ruunt artis nec consonat ordo;
cardinibus quoniam falsis, qui cuncta gubernant,
mentitur faciem mundus nec constat origo
flexaque momento variantur sidera templi. 210
sed, quanta effectu, res est tam plena laboris
cursibus aeternis mundum per signa volantem,
ut totum lustret curvatis arcubus orbem,
exprimere et vultus eius componere certos
ac tantae molis minimum deprendere punctum: 215
quae pars exortum vel quae fastigia mundi
<obtineat summi demersosve aequoris undis> 216a
auferat occasus aut imo sederit orbe. 217
  Nec me vulgatae rationis praeterit ordo,
quae binas tribuit signis surgentibus horas
et paribus spatiis aequalia digerit astra, 220
ut parte ex illa, qua Phoebi coeperit orbis,
discedat numerus summamque accommodet astris,
donec perveniat nascentis tempus ad ipsum,
atque, ubi substiterit, signum dicatur oriri.
sed iacet obliquo signorum circulus orbe, 225
atque alia inflexis oriuntur sidera membris,
ast illis magis est rectus surgentibus ordo,
ut propius nodis aliquod vel longius astrum est.
vix finit luces Cancer, vix bruma reducit,
quam brevis ille iacet, tam longus circulus hic est; 230
Libra Ariesque parem reddunt noctemque diemque.
sic media extremis pugnant extremaque summis.
nec nocturna minus variant quam tempora lucis,
sed tantum adversis idem stat mensibus ordo.
in tam dissimili spatio variisque dierum 235
umbrarumque modis quis credere possit in auras
omnia signa pari mundi sub lege meare?
adde quod incerta est horae mensura neque ullam
altera par sequitur, sed, sicut summa dierum
vertitur, et partes surgunt rursusque recedunt; 240
cum tamen, in quocumque dies deducitur astro,
sex habeat supra terras, sex signa sub illis.
quo fit ut in binas non possint omnia nasci,
cum spatium non sit sibi par pugnantibus horis,
si modo bis senae servantur luce sub omni, 245
quem numerum debet ratio sed non capit usus.
  Nec tibi constabunt aliter vestigia veri,
ni, lucem noctemque paris dimensus in horas,
in quantum vario pateant sub tempore noris,
regulaque exacta primum formetur in hora 250
quae surgens sidensque diem perpendat et umbras.
haec erit, in Libra cum lucem vincere noctes
incipiunt vel cum medio concedere vere.
tunc etenim solum bis senas tempora in horas
aequa patent, medio quod currit Phoebus Olympo. 255
is cum per gelidas hiemes summotus in austros
fulget in octava Capricorni parte biformis,
tunc angusta dies vernalis fertur in horas
dimidiam atque novem, sed nox oblita diei
bis septem apposita, numerus ne claudicet, hora 260
dimidia. sic in duodenas exit utrimque
et redit in solidum natura condita summa.
inde cadunt noctes surguntque in tempora luces,
nunc huc nunc illuc gradibus per sidera certis 268
impulsae, quorum ratio manifesta per artem
collecta est venietque suo per carmina textu, 270
donec ad ardentis pugnarunt sidera Cancri; 264
atque ibi conversis vicibus mutantur in horas 265
brumalis, noctemque dies lucemque tenebrae
hibernam referunt, alternaque tempora vincunt.
atque haec est illas demum mensura per oras 271
quas rigat aestivis gravidus torrentibus amnis
Nilus et erumpens imitatur sidera mundi
per septem fauces atque ora fugantia pontum.
  Nunc age, quot stadiis et quanto tempore surgant 275
sidera, quotque cadant, animo cognosce sagaci,
ne magna in brevibus lateant compendia dictis.
nobile Lanigeri sidus, quod cuncta sequuntur,
dena quater stadia exoriens duplicataque ducit
cum cadit, atque horam surgens eiusque trientem 280
occupat, occiduus geminat. tum cetera signa
octonis crescunt stadiis orientia in orbem
et totidem amittunt gelidas vergentia in umbras.
hora novo crescit per singula signa quadrante
tertiaque e quinta pars parte inducitur eius. 285
haec sunt ad Librae sidus surgentibus astris
incrementa: pari momento damna trahuntur
cum subeunt orbem. rursusque a sidere Librae
ordine mutato paribus per tempora versa
momentis redeunt. nam, per quot creverat astrum 290
Lanigeri stadia aut horas, tot Libra recedit;
occiduusque Aries spatium tempusque cadendi
quod tenet, in tantum Chelae consurgere perstant.
excipiunt vicibus se signa sequentia versis.
haec ubi constiterint vigilanti condita mente 295
iam facile est tibi, quod quandoque horoscopet astrum,
noscere, cum liceat certis surgentia signa
ducere temporibus propriasque ascribere in horas,
partibus ut ratio signo ducatur ab illo,
in quo Phoebus erit, quarum mihi reddita summa est. 300
  Sed neque per terras omnis mensura dierum
umbrarumque eadem est, simili nec tempora summa
mutantur: modus est varius ratione sub una.
nam, qua Phrixei ducuntur vellera signi
Chelarumque fides iustaeque examina Librae, 305
omnia consurgunt binas ibi signa per horas,
quod medius recto praeciditur ordine mundus
aequalisque super transversum vertitur axem.
illic perpetua iunguntur pace diebus
obscurae noctes; aequo stat foedere tempus; 310
nec manifesta patet falsi fallacia mundi,
sed similis simili toto nox redditur aevo;
omnibus autumnus signis, ver omnibus unum,
una quod aequali lustratur linea Phoebo.
nec refert illic quo sol decurrat in astro, 315
litoreumne coquat Cancrum contrane feratur,
[sideribus mediis an quae sint quattuor inter]
quod, quamquam per tris signorum circulus arcus
obliquus iaceat, recto tamen ordine zonae
consurgunt supra caput in terrasque feruntur 320
et paribus spatiis per singula lustra resurgunt,
ac bene diviso mundus latet orbe patetque.
at, simul ex illa terrarum parte recedas,
quidquid ad extremos temet provexerit axes
per convexa gradus gressum fastigia terrae, 325
quam tereti natura solo decircinat orbem
in tumidum et mediam mundo suspendit ab omni,—
ergo ubi conscendes orbem scandensque rotundum
degrediere simul, fugiet pars altera terrae,
altera reddetur. sed, quantum inflexeris orbem, 330
tantum inclinabit caeli positura volantis,
et modo quae fuerant surgentia limite recto
sidera curvato ducentur in aethera tractu,
atque erit obliquo signorum balteus orbe
qui transversus erat, statio quando illius una est, 335
nostrae mutantur sedes. ergo ipsa moveri
tempora iam ratio cogit variosque referre
sub tali regione dies, cum sidera flexo
ordine conficiant cursus obliqua malignos,
longius atque aliis aliud propiusve recumbat. 340
pro spatio mora magna datur: quae proxima nobis
consurgunt, longos caeli visuntur in orbes;
ultima quae fulgent, celeris merguntur in umbras.
et, quanto ad gelidas propius quis venerit Arctos,
tam magis effugiunt oculos brumalia signa, 345
vixque ortis occasus erit. si longius inde
procedat, totis condentur singula membris
tricenasque trahent conexo tempore noctes
et totidem luces adiment. sic parva dierum
efficitur mora et attritis consumitur horis 350
paulatimque perit, spatio fugientibus astris.
pluraque, per partes surrepto tempore, signa
quaerentur medio terrae celata tumore
abducentque simul Phoebum texentque tenebras,
mensibus ereptis donec sit debilis annus. 355
si vero natura sinat sub vertice caeli,
quem gelidus rigidis fulcit compagibus axis,
aeternas super ire nives orbemque rigentem
prona Lycaoniae spectantem membra puellae,
stantis erit caeli species, laterumque meatu 360
turbinis in morem recta vertigine curret.
inde tibi obliquo sex tantum signa patebunt
circuitu, nullos umquam fugientia visus
sed teretem acclini mundum comitantia spira.
hic erit una dies per senos undique menses 365
dimidiumque trahens contextis lucibus annum,
numquam erit occiduus quod tanto tempore Phoebus,
dum bis terna suis perlustrat cursibus astra,
sed circum volitans recto versabitur orbe.
at, simul e medio praeceps descenderit orbe 370
inferiora petens deiecto sidera curru
et dabit in pronum laxas effusus habenas,
per totidem menses iunget nox una tenebras
vertice sub caeli. nam quisquis spectat ab axe,
dimidium e toto mundi videt orbe rotundi, 375
pars latet inferior; neque enim circumvenit illum
recta acies, mediaque tenus distenditur alvo.
effugit ergo oculos summo spectantis ab orbe
dum sex summersis vectatur Phoebus in astris,
abducitque simul luces tenebrasque relinquit 380
sideribus, donec totidem, quot mensibus actis
cesserat, inde redit geminasque ascendit ad Arctos.
hic locus in binas annum noctesque diesque
per duo partitae dirimit divortia terrae.
  Et, quoniam quanto varientur tempora motu 385
et quibus e causis dictum est, nunc accipe, signa
quot surgant in quoque loco cedantque per horas,
partibus ut prendi possint orientia certis,
ne falsus dubia ratione horoscopos erret.
atque hoc in totum certa sub lege sequendum est, 390
singula quod nequeunt, per tot distantia motus,
temporibus numerisque suis exacta referri.
a me sumat iter positum, sibi quisque sequatur
perque suos tendat gressus, mihi debeat artem.
quacumque hoc parti terrarum quisque requiret, 395
deducat proprias noctemque diemque per horas
maxima sub Cancro minimis quae cingitur umbris;
et sextam summae, fuerit quae forte, diurnae
vicino tribuat post Cancri templa Leoni;
at quae nocturnis fuerit mensura tenebris 400
in totidem partes simili ratione secanda est,
ut, quantum una ferat, tantum tribuatur ad ortus
temporis averso nascenti sidere Tauro.
has inter quasque accipiet Nemeeius horas
quod discrimen erit, per tris id divide partes, 405
tertia ut accedat Geminis, qua tempora Tauri
vincant, atque eadem Cancro similisque Leoni,
sed certa sub lege, prioris semper ut astri 411
incolumem servent summam crescantque novando.
sic erit ad summam ratio perducta priorem 408
quam modo divisis Nemeaeus duxerit horis.
inde pari Virgo procedat temporis auctu. 410
his usque ad Chelas horarum partibus aucta 413
per totidem e Libra decrescent sidera partes.
et, quantis in utrumque moris tollentur ad ortus, 415
diversam in sortem tantis mergentur ad umbras.
haec erit horarum ratio ducenda per orbem
<signorum: nunc in noscenda pone laborem> 417a
illa, quot stadiis oriantur quaeque cadantque. 418
quae <quater et> cum ter centum vicenaque constent,
detrahitur summae tota pars, quota demitur usque 420
omnibus ex horis aestivae nomine noctis,
solstitium summo peragit cum Phoebus Olympo.
quodque his exsuperat demptis id ducito in aequas
sex partes, sextamque ardenti trade Leoni.
rursus qui steterit numerus sub nomine noctis 425
eius erit signo Tauri pars illa dicanda.
quodque, haec, exsuperat, pars cum superatur ab illa,
distinguitque duas medio discrimine summas,
tertia pars eius, numero super addita Tauri,
tradetur Geminis. simili tum cetera lucro 430
procedent numeros semper tutata priores
augebuntque novo vicinas munere summas,
donec perveniant ad iustae sidera Librae:
ex illa totidem per partes sic breviantur
Lanigeri ad fines; conversaque omnia lege 435
accipiunt perduntque paris cedentia sortes.
haec via monstrabit stadiorum ponere summas
et numerare suos ortus per sidera cuncta.
quod bene cum propriis simul acceptaveris horis,
in nulla fallet regione horoscopos umquam, 440
cum poterunt certis numerari singula signa
temporibus parte ex illa quam Phoebus habebit.
  Nunc, quibus hiberni momentis surgere menses
incipiant (neque enim paribus per sidera cuncta
procedunt gradibus, nivei dum vellera signi 445
contingant aequum luces cogentia et umbras
ferre iugum), magna est ratio breviterque docenda.
principio capienda tibi est mensura diei
quam minimam Capricornus agit, noctisque per horas
quam summam; quodque a iusto superaverit umbris, 450
perdiderint luces, eius pars tertia signo
tradenda est medio semper, qua sorte retenta
dimidio vincat primum, vincatur et ipsum
extremo: totum in partes ita digere tempus.
his opibus tria signa valent; sed summa prioris 455
ac medii numeri coniuncta sequentibus astris
cesserit, ut, senis fuerit si longior horis
brumali nox forte die, Capricornus in horam
dimidiam attollat luces, et Aquarius horam
ipse suam proprie ducat summaeque priori 460
adiungat, Pisces tantum sibi temporis ipsi
constituant, quantum accipiant de sorte prioris,
et tribus expletis horis noctemque diemque
Lanigero tradant aequandam tempore veris.
incipit a sexta tempus procedere parte 465
dividuum; triplicant vires haerentia signa
ultimaque acceptas duplicant. ita summa diebus
redditur, aequatae solvuntur faenore noctes 473
rursus et incipiunt propria de sorte diebus
cedere diversa labentia tempora lege. 468
namque Aries totidem deducit noctibus horas
quot prius abstulerant proprio sub nomine Pisces, 470
hora datur Tauro, cumuletque ut damna priora
dimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis
respondent, pariterque, illis quae proxima fulgent, 475
et media aequatis censentur viribus astra.
[praecipuosque gerunt varianda ad tempora motus]
hac vice descendunt noctes a sidere brumae
tollunturque dies, annique invertitur orbis,
solstitium tardi dum fit sub sidere Cancri; 480
tumque diem brumae nox aequat, tempora noctis
longa dies, similique redit, quam creverat, actu.
  Illa etiam poterit nascens via ducere ad astrum
quod quandoque vadis emissum redditur orbi.
nam quota sit lucis, si luce requiritur, hora 485
aspicies, atque hunc numerum revocabis in ipsum
multiplicans decies, adiectis insuper eidem
quinque tamen summis, quia qualicumque sub hora
ter quinas mundi se tollunt sidera partes.
hic ubi constiterit numerus, coniungere et illas, 490
quae superent Phoebo partes per signa, memento.
ex hac tricenas summa per sidera partes
distribues, primamque vicem, quo Phoebus in astro
fulserit, inde aliis, solem quaecumque sequentur.
tum quo subsistet numerus consumptus in astro 495
quave in parte suam summam nomenque relinquet
haec erit exoriens et pars et forma per ignes.
* 497a
contineat partes. ubi summam feceris unam, 498
tricenas dabis ex illa per singula signa,
donec deficiat numerus; quaque ille sub astri 500
parte cadet, credas illam cum corpore natam
esse hominis pariterque orbem vidisse per umbras.
sic erit ipse tibi rapidis quaerendus in astris
natalis mundi certoque horoscopos ortu,
ut, cum exacta fides steterit sub cardine primo, 505
fallere non possint summi fastigia caeli,
non celeres obitus, stent fundamenta sub imo,
[stent veri stellarum obitus verique subortus]
sideraque in proprias vires sortesque recedant.
  Nunc sua reddentur generatim tempora signis, 510
quae divisa etiam proprios ducuntur in annos
et menses lucesque suas horasque dierum,
per quae praecipuas ostendunt singula vires.
primus erit signi, quo Sol effulserit, annus,
annua quod lustrans consumit tempora mundum; 515
proximus atque alii subeuntia signa sequuntur.
Luna dabit menses, peragit quod menstrua cursum.
tutelaeque suae primas horoscopos horas
asserit atque dies, traditque sequentibus astris.
sic annum mensesque suos natura diesque 520
atque ipsas voluit numerari signa per horas,
omnia ut omne foret divisum tempus in astra
perque alterna suos variaret sidera motus,
ut cuiusque vices ageret redeuntis in orbem.
idcirco tanta est rerum discordia in aevo 525
et subtexta malis bona sunt lacrimaeque sequuntur
vota nec inconstans servat fortuna tenorem;
usque adeo permixta fluit nec permanet usquam,
amisitque fidem variando cuncta per omnis.
non annis anni nec menses mensibus usquam 530
conveniunt, seque ipsa dies alia usque requirit
horaque non ulli similis producitur horae,
tempora quod distant, propriis parentia signis,
per numeros omnis aevi divisa volantis,
talisque efficiunt vitas casusque animantum, 535
qualia sunt, quorum vicibus tum vertimur, astra.
  Sunt quibus et caeli placeat nascentis ab orae
sidere, quem memorant horoscopon inventores,
parte quod ex illa describitur hora diebus,
omne genus rationis agi per tempora et astra 540
et capite ex uno menses annosque diesque
incipere atque horas tradique sequentibus astris;
et, quamquam socia nascantur origine cuncta,
diversas tamen esse vices, quod tardius illa,
haec citius peragant orbem. semel omnia ad astra 545
hora die, bis mense dies venit, unus in anno
mensis et exactis bis sex iam solibus annus.
difficile est in idem tempus concurrere cuncta,
unius ut signi pariter sit mensis et annus
<atque dies atque hora simul: sibi discrepat ordo. 549a
saepe fit ut, mitis tulerint qui sideris annum,>
asperioris agant mensem; si mensis in astrum 550
laetius inciderit, signum sit triste diei;
si fortuna diem foveat, sit durior hora.
idcirco nihil in totum sibi credere fas est,
non annos signis, menses vertentibus annis,
mensibus aut luces, aut omnis lucibus horas, 555
quod nunc illa nimis properant, nunc illa morantur,
et modo dest aliis, modo adest, vicibusque recedit
aut redit atque alio mutatur tempore tempus
interpellatum variata sorte dierum.
  Et, quoniam docui, per singula tempora, vitae 560
quod quandoque genus veniat, cuiusque sit astri
quisque annus, cuius mensis, simul hora diesque,
altera nunc ratio, quae summam continet aevi,
reddenda est, quot quaeque annos dare signa ferantur.
quae tibi, cum finem vitae per sidera quaeris, 565
respicienda manet ratio numerisque notanda.
bis quinos annos Aries unumque triente
fraudatum dabit. appositis tu, Taure, duobus
vincis, sed totidem Geminorum vinceris astro,
tuque bis octonos, Cancer, binosque trientes, 570
bisque novem, Nemeaee, dabis bessemque sub illis.
Erigone geminatque decem geminatque trientem,
nec plures fuerint Librae quam Virginis anni.
Scorpios aequabit tribuentem dona Leonem.
Centauri fuerint eadem quae munera Cancri. 575
ter quinos, Capricorne, dares, si quattuor essent
appositi menses. triplicabit Aquarius annos
quattuor et menses vitam producet in octo.
Piscibus est Aries et sorte et finibus haerens:
lustra decem tribuent solis cum mensibus octo. 580
  Nec satis est annos signorum noscere certos,
ne lateat ratio finem quaerentibus aevi:
templa quoque et partes caeli sua munera norunt
et proprias tribuunt certo discrimine summas,
cum bene constiterit stellarum conditus ordo. 585
sed mihi templorum tantum nunc iura canentur;
mox veniet mixtura suis cum viribus omnis,
cum bene materies steterit percognita rerum
non interpositis turbatarum undique membris.
si bene constiterit primo sub cardine Luna, 590
qua redit in terras mundus, nascensque tenebit
exortum, octo tenor decies ducetur in annos
si duo decedant. at, cum sub culmine summo
consistet, tribus hic numerus fraudabitur annis.
bis quadragenos occasus dives in actus 595
solis erat, numero nisi desset olympias una.
imaque tricenos bis fundamenta per annos
censentur bis sex adiectis messibus aevo.
quodque prius natum fuerit dextrumque trigonum
hoc sexagenos tribuit duplicatque quaternos. 600
quod fuerit laevum praelataque signa sequetur
tricenos annos duplicat, tris insuper addit.
quaeque super signum nascens a cardine primum
tertia sors manet et summo iam proxima caelo
haec ter vicenos geminat, tris abstrahit annos. 605
quaeque infra veniet spatio divisa sub aequo
per quinquagenas complet sua munera brumas.
quemque locum superat nascens horoscopos, ille
dena quater revocat vertentis tempora solis
accumulatque duos cursus iuvenemque relinquit. 610
at qui praecedit surgentis cardinis oram
vicenos ternosque dabit nascentibus annos
vix degustatam rapiens sub flore iuventam.
quod super occasus templum est ter dena remittit
annorum spatia et decimam tribus applicat auctis. 615
inferius puerum interimet, bis sexque peracti
immatura trahent natales corpora morti.
  Sed tamen in primis memori sunt mente notanda
partibus adversis quae surgunt condita signa
divisumque tenent aequo discrimine caelum; 620
quae tropica appellant, quod in illis quattuor anni
tempora vertuntur signis nodosque resolvunt
totumque emutant converso cardine mundum
inducuntque novas operum rerumque figuras.
  Cancer ad aestivae fulget fastigia zonae 625
extenditque diem summum parvoque recessu
destruit et, quanto fraudavit tempore luces,
in tantum noctes auget: stat summa per omnis.
tum Cererem fragili properant destringere culmo,
Campus et in varias destringit membra palaestras, 630
et tepidas pelagus iactatum languet in undas.
tunc et bella fero tractantur Marte cruenta
nec Scythiam defendit hiems; Germania sicca
iam tellure fugit Nilusque tumescit in arva.
hic rerum status est, Cancri cum sidere Phoebus 635
solstitium facit et summo versatur Olympo.
  Parte ex adversa brumam Capricornus inertem
per minimas cogit luces et maxima noctis
tempora, producitque diem tenebrasque resolvit,
inque vicem nunc damna regit, nunc tempora supplet. 640
tunc riget omnis ager, clausum mare, condita castra,
nec tolerant medias hiemes sudantia saxa,
statque uno natura loco paulumque quiescit.
  Proxima in effectum et similis referentia motus
esse ferunt luces aequantia signa tenebris. 645
namque Aries Phoebum repetentem sidera Cancri
inter principium reditus finemque coercet
tempora diviso iungens concordia mundo,
convertitque vices victumque a sidere Librae
exsuperare diem iubet et succumbere noctes, 650
aestivi donec veniant ad sidera Cancri.
tum primum miti pelagus consternitur unda
et varios audet flores emittere tellus;
tum pecudum volucrumque genus per pabula laeta
in Venerem partumque ruit, totumque canora 655
voce nemus loquitur frondemque virescit in omnem.
viribus in tantum signi natura movetur.
  Huic ex adverso simili cum sorte refulget
Libra diem noctemque pari cum foedere ducens,
tantum quod victas usque ad se vincere noctes 660
ex ipsa iubet, ad brumae dum tempora surgant.
tum Liber gravida descendit plenus ab ulmo
pinguiaque impressis despumant musta racemis;
mandant et sulcis Cererem, dum terra tepore
autumni resoluta patet, dum semina ducit. 665
  Quattuor haec et in arte valent, ut tempora vertunt
sic hos aut illos rerum flectentia casus
nec quicquam in prima patientia sede manere.
sed non per totas aequa est versura figuras,
annua nec plenis flectuntur tempora signis. 670
una dies sub utroque aequat sibi tempore noctem,
dum Libra atque Aries autumnum verque figurant;
una dies toto Cancri longissima signo,
cui nox aequalis Capricorni sidere fertur:
cetera nunc urgent vicibus, nunc tempora cedunt. 675
una ergo in tropicis pars est cernenda figuris,
quae moveat mundum, quae rerum tempora mutet,
facta novet, consulta alios declinet in usus,
omnia in aversum flectat contraque revolvat.
has quidam vires octava in parte reponunt; 680
sunt quibus esse placet decimae; nec defuit auctor
qui primae momenta daret frenosque dierum.