dum hunc diligentius audio, non notavi mihi 6.1.1
Ascylti fugam . . . et dum in hoc dictorum aestu motus
incedo, ingens scholasticorum turba in porticum ve-
nit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio
cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. dum 2.1
ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dic-
tionis infamant, opportune subduxi me et cursim
Ascylton persequi coepi. sed nec viam diligenter tene- 3.1
bam [quia] nec quod stabulum esset sciebam. itaque 4.1
quocumque ieram, eodem revertebar, donec et cursu
fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quan-
dam, quae agreste holus vendebat, et 'rogo' inquam 7.1.1
'mater, numquid scis ubi ego habitem?' delectata est
illa urbanitate tam stulta et 'quidni sciam?' inquit con-
surrexitque et coepit me praecedere. divinam ego pu- 2.1
tabam et . . . subinde ut in locum secretiorem veni-
mus, centonem anus urbana reiecit et 'hic' inquit 'de-
bes habitare'. cum ego negarem me agnoscere do- 3.1
mum, video quosdam inter titulos nudasque meretri-
ces furtim spatiantes. tarde, immo iam sero intellexi 4.1
me in fornicem esse deductum. execratus itaque ani-
culae insidias operui caput et per medium lupanar
fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu
occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos; puta- 5
res ab eadem anicula esse deductum. itaque ut ridens 5.1
eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret
quaesivi. sudorem ille manibus detersit et 'si scires' 8.1.1
inquit 'quae mihi acciderunt'. 'quid novi?' inquam
ego. at ille deficiens 'cum errarem' inquit 'per totam 2.1
civitatem nec invenirem quo loco stabulum reliquis-
sem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris
humanissime promisit. per anfractus deinde obscuris- 3.1
simos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque
peculio coepit rogare stuprum. iam pro cella meretrix 4.1
assem exegerat, iam ille mihi iniecerat manum, et nisi
valentior fuissem, dedissem poenas' . . .
  adeo ubique omnes mihi videbantur satyrion bi-
bisse * 5
  iunctis viribus molestum contempsimus *