rursus in memoriam revocatus iniuriae 'Ascylte' in- 10.4.1
quam 'intellego nobis convenire non posse. itaque
communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nos-
tram privatis quaestibus temptemus expellere. et tu 5.1
litteras scis et ego. ne quaestibus tuis obstem, aliquid
aliud promittam; alioqui mille causae nos quotidie
collident et per totam urbem rumoribus different'.
non recusavit Ascyltos et 'hodie' inquit 'quia tam- 6.1
quam scholastici ad cenam promisimus, non perda-
mus noctem. cras autem, quia hoc libet, et habitatio-
nem mihi prospiciam et aliquem fratrem'. 'tardum 7.1
est' inquam 'differre quod placet' *
  hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat;
iam dudum enim amoliri cupiebam custodem moles-
tum, ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem * 5
  postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam 11.1.1
redii osculisque tandem bona fide exactis alligo artissi-
mis complexibus puerum fruorque votis usque ad in-
vidiam felicibus. nec adhuc quidem omnia erant facta, 2.1
cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque
fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem.
risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me
amiculo evolvit et 'quid agebas' inquit 'frater sanctissi- 3.1
me? quid? †verti† contubernium facis?' nec se solum 4.1
intra verba continuit, sed lorum de pera solvit et me
coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam pe-
tulantibus dictis: 'sic dividere cum fratre nolito' *