veniebamus in forum deficiente iam die, in quo 12.1.1
notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem
pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulan-
tem obscuritas temporis facillime tegeret. cum ergo et 2.1
ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occa-
sione opportunissima coepimus atque in quodam an-
gulo laciniam extremam concutere, si quem forte
emptorem splendor vestis posset adducere. nec diu 3.1
moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum
muliercula comite propius accessit ac diligentius con-
siderare pallium coepit. invicem Ascyltos iniecit con- 4.1
templationem super umeros rustici emptoris ac subito
exanimatus conticuit. ac ne ipse quidem sine aliquo 5.1
motu hominem conspexi, nam videbatur ille mihi esse
qui tuniculam in solitudine invenerat. plane is ipse
erat. sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne 6.1
quid temere faceret prius tamquam emptor propius
accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius
temptavit. o lusum fortunae mirabilem! nam adhuc ne 13.1.1
suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, sed
tamquam mendici spolium etiam fastidiose vendita-
bat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum 2.1
vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me
paululum a turba et 'scis' inquit 'frater, rediisse ad nos
thesaurum de quo querebar? illa est tunicula adhuc, ut 3.1
apparet, intactis aureis plena. quid ergo facimus aut
quo iure rem nostram vindicamus?' exhilaratus ego 4.1
non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod
fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi
circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum,
ut si nollet alienam rem domino reddere, ad interdic- 5
tum veniret. contra Ascyltos leges timebat et 'quis' 14.1.1
aiebat 'hoc loco nos novit aut quis habebit dicentibus
fidem? mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit,
quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius
thesaurum quam in ambiguam litem descendere: 5
    quid faciunt leges ubi sola pecunia regnat 2.1
      aut ubi paupertas vincere nulla potest?
    ipsi qui Cynica traducunt tempora pera
      non numquam nummis vendere verba solent.
    ergo iudicium nihil est nisi publica merces, 5
      atque eques in causa qui sedet empta probat.'