sed praeter unum dipondium [sicel], <quo> lupi- 14.3.1
nos[que quibus] destinaveramus mercari, nihil ad ma-
num erat. itaque ne interim praeda discederet, vel 4.1
minoris pallium addicere placuit et pretium maioris
compendii leviorem facere iacturam. cum primum er- 5.1
go explicuimus mercem, mulier aperto capite [quae
cum rustico steterat] inspectis diligentius signis iniecit
utramque laciniae manum magnaque vociferatione la-
trones tenere clamavit. contra nos perturbati, ne vide- 6.1
remur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere
coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare
nostra esse spolia quae illi possiderent. sed nullo gene- 7.1
re par erat causa [nostra], et cociones, qui ad clamo-
rem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant
invidiam, quod pro illa parte vindica<ri vide>bant
pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne cento- 5
nibus quidem bonis dignam. hinc Ascyltos †pene† 8.1
risum discussit, qui silentio facto 'videmus' inquit 15.1.1
'suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tu-
nicam nostram et pallium suum recipiant.' etsi rustico 2.1
mulierique placebat permutatio, advocati tamen [iam
pene] nocturni, qui volebant pallium lucri facere, fla-
gitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero
die iudex querellam inspiceret. neque enim res tan- 3.1
tum, quae viderentur, in controversiam esse, sed lon-
ge aliud quaeri, <quod> in utraque parte scilicet latro-
cinii suspicio haberetur. iam sequestri placebant, et 4.1
nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae
frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, in-
vaserat pallium exhibiturumque crastino die affirma-
bat. ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel 5.1
deposita vestis inter praedones strangularetur et nos
metu criminis non veniremus ad constitutum. . . .
idem plane et nos volebamus. itaque utriusque partis 6.1
votum casus adiuvit. indignatus enim rusticus, quod 7.1
nos centonem exhibendum postularemus, misit in fa-
ciem Ascylti tunicam et liberatos querella iussit pal-
lium deponere, quod solum litem faciebat . . .
  et recuperato, ut putabamus, thesauro in deverso- 8.1
rium praecipites abimus praeclusisque foribus ridere
acumen non minus cocionum quam calumniantium
coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam
reddidissent. 5
    nolo quod cupio statim tenere, 9.1
    nec victoria mi placet parata *