NATVRALIS HISTORIA
PLINIVS SECVNDVS
VESPASIANO CAESARI SVO S.
  Libros Naturalis Historiae, novicium Camenis pr.1.1
Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura
licentiore epist<u>la narrare constitui tibi, iucundissime Im-
perator; sit enim haec tui praefatio, verissima, dum ma-
xim<i> consenescit in patre. "namque tu solebas nugas 5
esse aliquid meas putare," ut obiter emolliam Catullum
conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum):
ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum
se fecit quam volebat existimari, a Veraniolis <s>uis et Fa-
<b>ul<l>is. simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime 2.1
non fieri questus es in alia procaci epist<u>la nostra, ut in
quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo tecum
vivat imperium. triumphalis et censorius tu sexiesque 3.1
consul ac tribuniciae potestatis particeps et, quod his no-
bilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini
praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei pu-
blicae es: nobis quidem qualis in castrensi contubernio, 5
nec quicquam in te mutavit fortunae amplitudo, nisi ut
prodesse tantundem posses <e>t velles. itaque cum ceteris 4.1
in veneratione tui pateant omnia <a>lia, nobis ad colendum
te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi im-
putabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem
nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et 5
longius etiam summoves ingenii fascibus. fulgurar<e> in nullo 5.1
umquam verius dicta vis eloquentiae, tribunicia potestas
facundiae. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto
fratris amas! quantus in poetica es! o magna fecunditas
animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris exco- 5
gitasti.