Mensis praecipua dos in venam crispis vel in ver- 13.96.1
tices parvos. illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum
appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinae vocantur.
sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae
oculos imitentur. magna, verum post has, gratia extra prae- 97.1
dictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a si-
militudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore:
hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post haec
amplitudo est: iam toti caudices iuvant, pluresque in una. 5
mensae vitia lignum—ita vocatur materiae surda et indi- 98.1
gesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta—, item
iligna<e> venae similitudo vel coloris et, quibus maxime ob-
noxias fecere aestus ventique, rimae aut capillamenta rimas
imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque 5
corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum
atro propior colos maculaeve discolores.—Virides terra 99.1
condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti
acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirum-
que ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere
nuper hanc quoque materiem siccatam mari, duritie in- 5
corrupta, cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur
optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis ma-
xime, nec vinis laeduntur ut <i>is genitae.