Inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor 13.100.1
est, quapropter insistendum ei quoque paululum videtur.
nota etiam Homero fuit. th<y>on Graece vocatur, ab aliis
thya. hanc itaque inter odores uri tradidit in deliciis Circae,
quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odo- 5
ramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem
versu cedrum laricemque una tradat uri, quo manifestum
est de arboribus tantum locutum. Theophrastus, qui 101.1
proximus a Magni Alexandri aetate scripsit haec circa urbis
Romae annum CCCCXXXX, magnum iam huic arbori ho-
norem tribuit, memoratas ex ea referens templorum vete-
rum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in 5
tectis contra vitia omnia incorruptae. radice nihil crispius, 102.1
nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam
arborem circa Hammonis delubrum, nasci et in interiore
Cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius
ante Ciceronianam vetustior memoria est, quo noviciae appa- 5
rent.—Alia est arbor eodem nomine, malum ferens 103.1
exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum,
domus etiam decorans, nec dicenda verbosius.