Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime 14.62.1
Faustiniano; cura culturaque id collegerat. exolescit haec
quoque copiae potius quam bonitati studentium. Falernus
ager a ponte Campano laeva petentibus Vrbanam coloniam
Sullanam nuper Capuae contributam incipit, Faustinianus 5
circiter IIII milia pass<u>um a vico Caedici<o>, qui vicus a
Sinuessa VI M pass<u>um abest. nec ulli nunc vino maior
auctoritas. solo vinorum flamma accenditur. tria eius ge- 63.1
nera: austerum, dulce, tenue. quidam ita distingunt, sum-
mis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis
Falernum. non omittendum autem nulli eorum quae cele-
brentur iucundum saporem uvae esse. 5