Verum et longinquiora Italiae ab Ausonio mari non carent 14.69.1
gloria, Tarentina et Servitia et Consentiae genita et Tempsae,
Ca<l>ab<r>iae Lucanaque antecedentibus Thurinis. omnium vero
eorum maxime inlustrata Messalae Potiti salute Lagari<na>,
non procul Gr<u>mento nascentia. Campania nuper excita- 5
vit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad
quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Cau-
linis et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia
et Trifolinis gloriata. nam Pompeianis summum decem an- 70.1
norum incrementum est, nihil senecta conferente. dolore
etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta de-
prehend<u>ntur. quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est
patriam terramque referre, non uvam, et supervacuam gene- 5
rum consectationem in numerum, cum eadem vitis aliud
aliis in locis polleat. Hispaniarum La<e>etana copia nobili- 71.1
tantur, elegant<i>a vero Tarraconensia atque Lauronensia et
Baliarica ex insulis conferuntur Italiae primis. nec ignoro
multa praetermissa plerosque existimaturos, quando suum
cuique placet et, quocumque eatur, fabula eadem reperitur, 5
Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis 72.1
censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de
indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum atque
non ex nobilibus, sed Caesarem non aliud poturum. nec
negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus 5
aevi iudicaverit haec sunt.