Ratio autem condiendi musta in primo fervore, qui no- 14.124.1
vem diebus cum plurimum peragitur, adspersu picis, ut
odor vino contingat et saporis quaedam acumina. vehementius
id fieri arbitrantur crudo flore resinae excitarique lenitatem,
e diverso crapula conpesci feritatem nimiam frangique virus 5
aut, ubi pigra lenitas torpeat, virus addi, Liguriae maxime
Circumpadanisque mustis. utilitas discernitur hoc modo: 125.1
pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius.
sunt qu<i> e<t> utroque condiri velint, nec non aliqua est mus<t>i
pice<a> natura vitiumque musto quibusdam in locis iterum
sponte fervere, qua calamitate de<p>erit sapor: vappae accipit 5
nomen, probrosum etiam hominum, cum degeneravit animus.
aceti enim nequitiae inest virtus magnos ad usus et sine
quis mitior vita degi non possit. cetero vinorum medica- 126.1
minis tanta cura est, ut cinere apud quosdam, ceu gypso
alibi et quibus diximus modis, instaurentur; sed cinerem e
vitis sarmentis aut quercu praeferunt. quin et marinam
aquam eiusdem rei gratia ex alto peti iubent servarique 5
ab aequinoctio verno, aut certe nocte solstitio et aquilone
flante hauriri vel, si circa vindemiam hauriatur, decoqui.