Pix in Italia ad vasa vino condendo maxime probatur 14.127.1
Bruttia. fit e picea<e> resina, in Hispania autem e pinastris
minime laudata. est enim resin<a> earum amara et a<r>ida et
gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo
volumine demonstrabimus inter arbores feras. vitia praeter 5
supra dicta acor aut fumidum virus, picis autem adustio;
experimentum vero, si fragmenta subluceant ac sub dente
lentescant acore iucundo. Asia picem Idaeam maxime pro- 128.1
bat, Graecia Piericam, Vergilius Naryciam. diligentiores
admiscent nigram mastic<h>en, quae in Ponto bitumini similis
gignitur, et iri<s> radicem oleumque. nam ceram accipienti-
bus vasis conpertum vina acescere. sed transferre in ea 5
vasa, in quibus acetum fuerit, utilius quam in ea, in quibus
dulce aut mulsum. Cato iubet vina concinnari—hoc enim 129.1
utitur verbo—cineris lixivi cum defruto cocti parte qua-
dr<a>gesima <in> culleum vel salis sesquilibra, interim et tuso
marmore. facit et sulpuris mentionem, resinae vero in no-
vissimis. super omnia addi maturescente iam vino iubet 130.1
mustum, quod ille torti<v>um appellat, nos intellegimus novissi-
me expressum. et addi scimus tinguendi gratia colores, ut
pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. t<o>t <v>ene-
ficiis placere cogitur, et miramur noxi<u>m esse! in vitium 5
inclinantis experimentum est lamnae plumbeae mutatus in
eo colos.