Proprium autem inter liquores vino mucescere 14.131.1
aut in acetum verti, extantque medicinae volumina. faex
vini siccata recipit ignes ac sine alimento per sese flagrat.
cinis eius nitri naturam habet easdemque vires, hoc amplius
quod pinguior sentitur. 5