Peregrinae tum videbantur, quoniam non erant 16.38.1
suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem
gignunt. de quibus nunc dicemus, simul ut tota con-
diendi vina origo cognoscatur, quae ferunt in Asia aut
oriente praedictis. 5
  Picem in Europa sex genera cognatarum arborum
ferunt. ex his pinus atque pinaster folium habent capilla-
menti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum.
pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis,
de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi. 10