Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris 16.39.1
mi<n>or altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in ver-
tice. copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo.
gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse
per oram Italiae quas tibulos vocant, plerique arbitrantur, 5
sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad
usus, paene sine resina.