Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. 16.145.1
maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac
pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem
similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species
horum generum tres: est enim candida aut nigra hedera 5
tertiaque vocatur helix. etiamnum haec species dividuntur 146.1
in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia
et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus
acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui
vocantur corymbi, <i>idem Silenici, cum est minor acinus, 5
sparsior racemus, simili modo <ut> in nigra. alicui et semen 147.1
nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis
minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant,
maximis inter nigras corymbis. quidam apud Graecos
etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, 5
erythranum et chrysocarpum.