Plurimas autem habet differentias helix, quoniam folio 16.148.1
maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque,
cum reliquorum generum simplicia sint. distat et longi-
tudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam
fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis 5
existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate.
horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura 149.1
genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac
virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versi-
colori, quae Thracia vocatur. etiamnum herbaceae tenuiora
folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere 5
diversa omnia e<a>. in versicolori alia tenuioribus foliis et 150.1
similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta
haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macu-
larumque habitu distant. et in candidis alii<s> sunt candi-
diora. adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores 151.1
autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta
crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia
maxima atque latissima, mammae rigentes, quae sunt ce-
teris inflexae, racemi stantes ac subrecti. et quamquam 5
omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen
maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae. sed proprium 152.1
albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque
semper amplectens, hoc et in muris, quamvis ambire non
possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen
duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, 5
quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat.
est <et> in fructu differentia albae nigraeque hederae, quo-
niam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant.
est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola
omnium generum, ob id vocata or<th>ocissos, e diverso 10
numquam nisi humi repens chamaecissos.