Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eadem- 16.228.1
que hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, Gal-
lica vero etiam ad currus flexi<l>i l<e>vita<te>. aemularetur
ulmus, ni pondus esset in culpa. facilis et fagus, 229.1
quamquam fragilis et tenera. eadem sectilibus lamnis in
tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in
lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed
maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad 5
quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur
ulmus. sunt vero et parvi usus fabrilium ministeriorum 230.1
insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro,
buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem mal-
leos, maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad
firmitatem causa tempestivae caesurae quam in<m>aturae, 5
quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus
diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes
aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria
rusticis carpinea, iligna, cerrea.