Quae in lamnas sec<e>ntur quorumque operimento ve- 16.231.1
stiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus,
aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci ra-
dix, populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile,
sicut citrum acerque. nec aliarum tuber ia<m> in pretio. 5
media pars arborum crispior et, quo propior radici, mi-
noribus magisque flexilibus maculis. haec prima origo 232.1
luxuriae arborum, alia integi et vilioris ligni e pretiosiore
corticem fieri. ut una arbor saepius veniret, excogitatae
sunt et ligni bratteae. nec satis, coepere tingui anima-
lium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox 5
operiri. placuit deinde materiem et in mari quaeri. te- 233.1
studo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis princi-
patu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se pluris-
que veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur,
sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, 5
sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno,
iam lignum et e testudine facit.