Columbino ac suillo plagis quoque arborum me- 17.259.1
dentur. si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radi-
cibus fimum suillum addi iubent. eo anno vinolenta, proximo
dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda cen-
sent quater anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi 5
vino lasere diluto; si findantur in arbore, pediculum in-
torqueri; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus
aegris faecem vini, aut lupinum circum radices earum seri.
aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. 260.1
fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut
ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praeco-
ces facit cogitque maturescere calx admota radicibus. et
haec autem, <ut> omnia poma, intervelli melius est, ut quae 5
relicta sint grandescant.