Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, 17.261.1
ut palmae ac lentisci; sal<s>is enim aquis aluntur. salis
vim et cineres, sed leniorem, habent; ideo ficis adsper-
guntur ruta<e>que, ne fiant vermiosae neve radices putre-
scant. quin et vitium radicibus aquam salsam iubent ad- 5
fundi, si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant,
cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si
putrescat uva; si vero fertiles non s<i>nt, aceto acri subacto
cinere rigari atque oblini; quod si fructum non maturent 262.1
prius inarescentem, praecisarum ad radices plagam fibras-
que aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto
obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fruc-
tus, nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque casti- 5
gatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione con-
stant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius.
nec non ignis aliquis prodest, ut harundini. ambusta nam-
que densior mitiorque surgit. Cato et medicamenta quae- 263.1
dam conponit, mensurae quoque distinctione, ad maiorum
arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae
et aquae portione aequa, ablaqueatis prius radicibus pau-
latim, adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante 5
circumpositis, item fico; huius praecipue vere terram ad-
aggerari radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi
maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, 264.1
ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos deco-
qui in crassitudinem mellis, rursusque cum bituminis tertia
parte et sulpuris quarta sub diu <co>qui, quoniam exarde-
scat sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis 5
ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt
fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo
triduo. plerique non minus auxilii et alimenti arbitran- 265.1
tur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari
aquae portione, quoniam per se noceat. aliqui volucre
appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne
accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent 5
atque ita putant aut sanguine ursino linunt post puta-
tionem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has 266.1
abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus, nec
non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant
aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has et
talpas amurca necant, contraque urucas et, <ne> mala putre- 5
scant, lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim
autem contra urucas ambiri arbores singulas a muliere
incitati mensis, nudis pedibus, recincta. item ne quod 267.1
animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto
spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam <a>bluatur
ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia
<hu>mana, quippe cum averti grandines carmine credant 5
plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim,
quamquam a Catone proditis contra luxata membra iun-
genda harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucos-
que succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem
<p>recationemque eodem volumine tradidit. 10