Nunc ex his generibus, quae Roma<m> invehuntur, 18.66.1
levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum,
quippe non excedunt modii vicenas libras, si quis granum
ipsum ponderet. Sardum adicit selibram, Alexandrinum et
trientem—hoc et Siculi pondus—, B<a>eticum totam li- 5
bram addit, Africum et dodrantem. in transpadana Italia
scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa
Clusium et senas. lex certa naturae, ut in quocumque 67.1
genere pani militari tertia portio ad grani pondus
accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum
congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pon-
dus, sicut Baliarico: modio tritici panis p. XXXV reddit; 5
quibusdam <b>inis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope
libras non excedentibus. Cyprium fuscum est panemque 68.1
nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, red-
euntque XXV pondo. Thebaicum libram adicit. marina
aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occa-
sione lucrandi salis, inutilissimum. non alia de causa 5
opportuniora morbis corpora existunt. Galliae et Hispa-
niae frumento in potum resoluto quibus diximus generi-
bus spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de
causa levior illis quam ceteris panis. Est differen- 69.1
tia et calami, crassior quippe melioris est generis. plu-
rimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora
illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstr<e> invenit
detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu mense, 5
cum et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum,
et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, uni-
calamum praeterea nec usquam capax, seriturque non nisi
tenui terra. est et bimestre circa Thraciae <A>enum, quod 70.1
XL die, <e> quo satum est, maturescit, mirumque nulli fru-
mento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo
et Sicilia et Achaia, montuosis utraque partibus, Euboea
quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella, 5
qui ne trimestris quidem proprium genus existimaverit
esse, cum sit antiquissimum. Graeci setanion vocant. tra-
dunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula
spicas nostras aequent.