Sequitur huc dilata et maxima indigens cura de 18.201.1
tempore fruges serendi quaestio magnaque ex parte ra-
tion<i> siderum conexa; quamobrem sententias omnium in
primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui prin-
ceps hominum de agricultura praecepit, unum tempus 5
serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in
Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus. inter diligentissi- 202.1
mos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse
quosdam ad conceptum impetus et terrae. hoc Graeci ita
definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum
et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter 5
aequinoctium autumni et brumam, viciam vero et passiolos
et lentem boote occidente. quo fit, ut horum siderum
aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies.
sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dum- 203.1
taxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim
semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die
erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum—sequi im-
bres a septimo fere die—; aliqui in frigidis ab aequi- 5
noctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxu-
rient. inter omnes autem convenit circa brumam serendum 204.1
non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum
ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post
brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita
pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, seroti- 5
nam semper. e contrario alii vel vere potius serendum
quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favo-
nium et vernum aequinoctium. quidam omissa caelesti 205.1
subtilitate temporibus definiunt: vere linum et avenam et
papaver atque, uti nunc etiam Transpadani servant, usque
in quinquatrus, fabam, siliginem Novembri mense, far
Septembri extremo usque in idus Octobres, alii post hunc 5
diem in kal. Novembres. ita his nulla naturae cura est,
illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter
rusticos litterarumque expertes, non modo siderum. et 206.1
confitendum est caelo maxime constare ea, quippe Ver-
gilio iubente praedisci ventos ante omnia ac siderum
mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua,
inmensa, misceri posse caelestem divinitatem inperitiae 5
rusticae, sed temp<t>anda <i>am grandi vitae emolumento.
prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti,
subicienda contemplationi est, quo deinde laetior mens
discedat a caelo et facta sentiat, quae futura praenosci
non possint. 10