Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum 20.197.1
transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimae
simile sagape<n>on vocatur. prodest laterum et pectoris do-
loribus, convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, prae-
cordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opistho- 5
tonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. datur olfactandum
ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et
cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta.