Papaveris sativi tria diximus genera, et sponte 20.198.1
nascentis alia promisimus. e sativis albi calix ipse teritur
et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi mede-
tur. e nigro papavere sopor gignitur scapo inciso, ut
Diagoras suadet, cum turgescit, ut Iollas, cum deflore- 5
scit, hora sereni diei tertia, hoc est cum ros in eo ex-
aruerit. incidi iubent sub capite et calice, nec in alio
genere ipsum inciditur caput. sucus et hic et herbae 199.1
cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus s<i>t, ungue pol-
licis, ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, [papa-
veris vero largus] densatus et in pastillos tritus in umbra
siccatur, non vi soporifera modo, verum, si copiosior hau- 5
riatur, etiam mortifera per somnos. opium vocant. sic
scimus interemptum P. Licini Caecinae praetorii viri pa-
trem in Hispania Bavili, cum valetudo inpetibilis odium
vitae fecisset; item plerosque alios. qua de causa magna 200.1
concertatio extitit. Diagoras, Erasistratus in totum
damnavere ut mortiferum, infundi vetantes praeterea,
quoniam visui noceret. addidit Andreas, ideo non pro-
tinus excaecari eo, quoniam adulteraretur Alexandriae. 5
sed postea usus eius non inprobatus est medicamento no-
bili, quod διὰ κωδυῶν vocant. semine quoque eius trito 201.1
in pastillo<s> e lacte utuntur ad somnum, item ad capitis
dolores cum rosaceo; cum h<o>c <e>t aurium dolori instillatur.
podagris inlinitur cum lacte mulierum—sic et foliis
ipsis utuntur—, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. 5
ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas
vocant ληξιπυρέτους quasque pe<p>ticas et coeliacas. nigrum 202.1
tamen coeliacis in vino datur. sativum omne maius. ro-
tunda e<i> capita, at silvestri longa ac pusilla, sed ad omnes
effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias,
eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro 5
pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meco-
nium vocatur, multum opio ignavior. experimentum opii 203.1
est primum in odore—sincerum enim perpeti non est—,
mox in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinct<um>
demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur
quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri ex- 5
perimentum et in aqua, quoniam ut nubecula innatat,
fictum in pusulas coit. sed maxime mirum est aestivo
sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, donec
suco recenti simile fiat. Mnesides optime servari putat
hyoscyami semine adiecto, alii in faba. 10