Crocum silvestre optimum. serere in Italia mi- 21.31.1
nime expedit, ad scripula usque singula areis decoquen-
tibus. seritur radicis bulbo. sativum latius maiusque et
nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecun-
dum etiam Cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. prima 5
nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lyci<o> e
monte Olympo, mox Centuripino Siciliae. aliqui <T>her<a>eo
secundum locum dedere. adulteratur nihil aeque. proba- 32.1
tio sinceri, si inposita manu crepit<e>t veluti fragile; umi-
dum enim, quod evenit adulteratione, se<nt>it. altera pro-
batio, si manu relata ad ora leniter faciem oculosque
mordeat. est per se genus sativi blandissimum volgo, cum 33.1
sit mediocre, dialeucon vocant. contra Cyrenaico vitium,
quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. opti-
mum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pes-
simum vero quod situm redolet. Mucianus auctor est, 5
in Lycia anno septimo aut octavo transferri in locum sub-
actum atque ita degenerans renovari. usus eius in coro-
nis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capil-
lamenti modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci,
tritum ad theatra replenda. floret vergiliarum occasu pau- 34.1
cis diebus folioque florem expellit. viret bruma et colli-
gitur; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et
illi radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri
pereundoque melius provenit; ideo iuxta semitas ac fon- 5
tes laetissimum. Troianis temporibus iam erat honos
e<i>; hos certe flores Homerus tris laudat loton, crocum,
hyacinthum.