Fungorum lentior natura et numerosa ge- 22.96.1
nera, sed origo non nisi ex pituita arborum. tutissimi qui
rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox can-
didi, velut apice flaminis insignibus pediculis; tertium ge-
nus suilli, venenis accommodatissimi. familias nuper in- 5
teremere et tota convivi<a>, Annaeum Serenum, praefectum
Neronis vigilum, et tribunos centurionesque. quae voluptas 97.1
ta<m> ancipitis cibi? quidam discrevere arborum generibus,
fico ferula<v>e et cummim ferentibus, non item taxo aut robore,
cupresso, ut diximus. sed ista quis spondet in venali-
bus? omnium colos lividus; hic habebit veneni argumen- 5
tum, quo similior fuerit arborum <c>or<t>ici. adversus haec
diximus remedia dicemusque; interim sunt aliqua et 98.1
in iis. Glaucias stomacho utiles putat boletos. siccan-
tur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e Bithynia ve-
niunt. hi fluctionibus alvi, quas rheumatismos vocant, me-
dentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim 5
eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum
in facie vitia. lavantur etiam, ut plumbum, in oculorum
medicamenta. sordidis ulceribus et capitis eruptionibus,
canum morsibus ex aqua inlinuntur. libet et coquendi 99.1
dare aliquas communes in omni eo genere observationes,
quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum
solum et cogitatione ante pascuntur sucinis novaculis aut
argenteo apparatu comitante. noxii erunt fungi, qui in 5
coquendo duriores fient; innocentiores, qui nitro addito
coquentur, utique si percoquantur. tutiores fiunt cum
carne cocti aut cum pediculo piri; prosunt et pira con-
festim sumpta. debellat eos et aceti natura contraria iis.